Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
et uere πάλη, quia caro et sanguis et nequitiae spiritales patientia et continentia corporis et animi moderatione superantur. ira furor caedes arma sunt diaboli. alibi quoque plagis supra modum caesum se esse significat dicens: in plagis supra modum, in mortibus frequenter, Hierosolymis autem pugnis se esse percussum. ubi cum interuenientibus militibus aliquando cessassent Iudaei percutere Paulum, ipse pontifex Ananias circumstantibus iussit percutere os eius.