Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et mutuatus est quod non tenebat nec uult restituere quod accepit. audi quia mutuatus est diabolus: 11 b 1, inquit, dabo potestatem hanc uniuersam et gloriamillorum, quia mihi tradita sunt et cui uolo do illa, si procidens adoraueris me. nequissime, I accepisti ad temptationem, non ad mortem, hoc est: accepisti ut,

probarentur dei seruuli, non ut extinguerentur, accepisti ut deus adoraretur, non ut negaretur. accepisti saecularia; cur eripis quae aeterna sunt ? accepisti quae mundi sunt; cur uis auferre quae Christi sunt? da illa cui uis, non inuidemus; cur nobis a te quae nos uolumus inuidentur? tu adorari uis, qui omnibus nequior ipsa quoque indignus es seruitute?

A domino gressus uiri co-rrig entur. Graecusbia$r\\ixaxa dixit, hoc est \'transitus\', et ideo dicitur tibi: si transeas p.er aquam, flumina te non concludent . transi ergo, noli cessare, sicut bonus uiator, cum uenerit ad aliquod uiae signum, non stat, sed pertransit; et tu in uia es, [*](2 *Apoc. 21, 4 4 *Apoc. 22, 5 8 cf. Ps. 36, 21 14 *Luc. 4, 6—7 25 *Ps. 36, 23 27 *Esai. 43, 2 ) [*](1 suauitas Bmlfiav gratiae fiav, c/. pag. 105,25 excludit BCa óinluminauit B 6 saeculorum] add. amen fJav 8 misticus ABF 11 fenore codd. v foenore a 12 nos] noster (nr) B 14 acceperit ex acceperat C 15 uniuersam] uniuersa hec regna BC 19 exstinguerentur Ev 20 quur AB 21 . 22 quur AmlB 23 nequior] add. es Bm2C 25 domino] add. inquid B inquit Fa 26 diabomata a diabumara fJ et] sed B 28 uenenerit F )

107
quamdiu in hoc cursu es constitutus. Paulus si stetisset, cursum suum non consummasset. uide ne ideo dicat et tuquistas uide ne cadas; non enim qui transiuit potest timere ne cadat.

uidi, inquit, impium superexaltatum et eleuatum super cedros Libani et transiui, et ecce non erat. uidens ergo impium superexaltatum qui non stetit, non offendit; si stetisset, miratus illum fuisset et secutus esset, offenderat et ceciderat sicut iinpius. ideo Moyses uidens rubum relucere et non ardere ait: transiens uidebo hoc uisum magnum. qui transit de hoc saeculo, magnum uisum uidet; qui soluit uincula istius nexus, quo ligamur huic corpori, uisum magnum uidet.

Moyses [in Exodo legitur] multa uidet miracula in Exodo; non tanta alius uidet qui non est in exodo. idem Moyses transiuit; transiuit et populus patrum, quia de terra captiuitatis exibat. dirigebantur itaque a domino gressus eorum, quibus per noctem ignis columna lucebat, per diem nubis, ut nec diei ardor afficeret commeantes nec impedimentum uiantibus tenebrae noctis afferrent.

Et tu merere factis uotisque deposce, ut gressus tui a domino dirigantur, ne moueantur pedes tui, quia scriptum est: mei autem paene moti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei. cauendum est quoque, ne rectam semitam derelinquas et deuerticula te uiarum tortuosarum decipiant. ideo dicitur: parate uiam domino, rectas facite semitas eius.

paremus ergo uiam domino deo nostro in mentibus nostris, rectas faciamus semitas eius, rectas faciamus animorum semitas, ne labamur. non effundantur gressus nostri sicut uxoris Loth, quae post se respexit et gressus tenere non potuit, sed effusi sunt, cum in salem esset repente conuersa. non effundantur sicut Aegyptiorum, quorum gressum maris fluctus [*]( 2 *I Cor. 10, 12 4 *Ps. 36,35—36 9 *Ex. 3, 3 15 cf. Ex. 13, 21 19 *Ps. 72, 2 23 *Esai. 40, 3 27 cf. Gen. 19, 26 29 cf. Ex. 14, 28 ) [*]( 1 hoc om. p 2 consumasset A 4 inquid B 5 super] uitrafJ, cf. pag. 38,13 lybani DF 7 stetisset] add. et(iav miratum B persecutus fJ 8 moises A 11 magnum uisum v 12 in Exodo legitur deleui ut legitur Am2Cm2v in Exodo (ante non) om. v 18 -que om. {J 22 delinquas (sic) CD diuerticula ACfiav 24 paramus Aml 25 rectas faciamus semitas eius om. fiav 27 Lot av )

108
effudit. ipsis Hebraeis, qui cum Moyse erant, quia peccauerunt in deserto, ceciderunt uestigia pedum, ne in terram resurrectionis intrarent.

Nonne etiam de his pulchre dicitur, quia effusi sunt processus eorum, quorum spes lapsae, in uanum effusus labor, uota sunt destituta? considera enim aliquem per aliquot annos habuisse studium probitatis, castitatis custodiam, uitae attentioris affectum, piae propositum seruitutis, sedulae obseruationis officium subitoque