Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quid est autem quod ait audisse hominem, hominem illum in Christo, quae non licet homini loqui? quomodo hoc conuenit, ut non licuerit homini loqui quae licuerit homini audire ? si ipsi homini qui audiuit non licet loqui, quomodo ei creditum est audire quod non permissum est loqui? quae ista distantia est? si alteri homini, qui esset exterior, quomodo potuit homo cognoscere quod homini non licebat audire?