Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
quemadmodum raptus esset,utrum in corpore an extra corpus, incertum sibi esse memorauit. u de stateram sapientiae. constituit unum in Christo et se alterum, qui ait: \'nescio\'. quod alienum est attollit, quod suum humiliat. et audiuit, inquit, uerba ineffabilia. non dixit \'audiui\', sed quod alter audierit non negauit. uerecunde itaque testem se maluit significare quam uatem et refugit uideri caelestium arbiter secretorum. testimonium enim dicere ueritatis est, meritum reuelationis non refugere gloriantis. ideoqueait: pro huiusmodi gloriabor, pro me autemnongloriabor.