Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
omnes et omnia in ipso constant, hoc est in uirtute eius. homo ergo 111 Chnsto, qui factus est ad imaginem eius et similitudinem, homo in Christo, qui totus in Christo sit. sicut enim deus per unitatem et plenitudinem diuinitatis pater deus totus in filio est et filius in patre, ita per intentionem et pietatis affectum, ut exempli uice, non comparationis utamur, homo totus in Christo est; qui enim adhaeret domino unus spiritus est.
homo ergo in Christo non ille terrenus, non ille peccati, sed homo Christi. quid ergo mouet quod factum est in ipso uita e s t, si et homo praecipue interior in ipso factus est, in ipso crucifixus, in ipso renouatus, in ipso sepultus et cum ipso consepultus, in ipso resuscitatus ? quid mouet , ut dixi, quia scriptum est: quod factum est in ipso uita est, cum homo dixerit: