Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
ad postremum uenditio facta est in ipso, uita est; redemptio facta est in ipso, uita est. ad mortem uenditus est a Iuda, emptus a Iudaeis ad mortem, ut pretioso eius sanguine nos redimeremur ad uitam. haec est uita quae facta est, haec est uita quae apparuit, haec est uita quam uidimus, haec est uita quae erat apud patrem, quia ipse, qui erat in principio, ipse est natus ex uirgine, ut esset uita morituris.
Ipsum hunc propositum nobis locum interrogemus. quid est: hominem in Christo? hoc est factum in Christo, in quo facta sunt omnia, siue sedes siue dominationes siue principatus siue potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante