Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Plus adicit: ecce, inquit, gladium euaginauerunt peccatores, extenderunt arcum suum, ut d ei ci ant p aup er em et inopem. quis est gladius peccatoris nisi contrarius gladio spiritus sancti ? docuit hunc scriptura me gladium, docuit apostolus, dicens quia habemus 1 o ricam iustitiae et scutum fidei et galeam salutis et gladium spiritus quod est uerbum d e i. ergo uerbum dei gladius spiritus sancti est; e contrario utique gladius nequissimi uerbum est malum.