Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
insidiatur ergo peccator iusto, quia inuidet; iusti enim uita redarguit peccatorem, quem tacita maiore auctoritate condemnat quam si clara uoce loqueretur. sed iustus timere non debet fremitum peccatoris, quia inprobitas non potest esse perpetua. insidiae temporales sunt, munimenta autem uirtutis aeterna. mors peccatoris omnem eius potentiam fraudemque dissoluit.