Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

denique quis ignorat, quod sapientia mentis praestantior quam carnis sapientia sit? sapientia autem mentis subiecta est dei legi, sapientia carnis non est subdita, et addidit apostolus: nec enim potest. esto ergo subditus, hoc est proximus Christo, ut legem impleas. denique Christus faciendo uoluntatem patris legem impleuit et ideo finis est legis et plenitudo est caritatis, quia diligens patrem effectum omnem eius adhibuit uoluntati.