Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

S nb ditus esto domino et obsecra eum. non solum ut subiectus domino sis, moneris, sed etiam ut obsecres dominum, quo possis tuae studium subiectionis implere, sicut et supra ait: reuela domino uiam tuam et spera in eum. non solum reuelare uiam tuam te conuenit, sed etiam sperare in domino. bona autem subiectio non abiecta, non uilis, sed gloriosa atque sublimis; ille enim subditus deo est qui facit domini uoluntatem.