Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Pulcherrime itaque addidit: non ueniat mihi pes superbiae et manus peccatorum non moueat me. ibi ceciderunt operantes iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare. superius quidam accipiunt \'torrentem uoluptatis tuae\' in temptationibus fortitudinem, sicut est martyrum, in quibus placuit deo exhibere sibi suauis et [*]( 3 Ps. 35,11 7 *Ps. 86, 4 10 cf. Ios. 2,11 13 *Matth. 21, 31 19 *II Cor. 12, 9 22 *Ps. 35, 12-13 26 cf. i35, 9 ) [*]( 1 manifestabit A 2 illuminentur fiav 4 prerogantia fJ mereatur B 7.8.11 rahab C (v) Rhaab a 8 babilonis aDF me] te BO; c/. pag. 69,7 9 aput C 10 cegnouit] agnouii iJav ut deleui ut electrs om. ftav 11 ergo] add. his Bm2 sciuerunt v 13 praecedunt B 14 exequendum BCDFa 15 deuotioF 20 gloriabor magis Fml meis om. BCfia 23 moueat Fa, cf. cap. 27 moneant cet. v 24 qui operantur fJa 26 in temptationibus] interpretatum B 27 exibere AC )
Uide uirtutem propheticae distinctionis. primo iniustum exposuit, qui uel in corde suo uel in sermone dicit, ut sibi delinquat uel in se delinquat; habet enim Graecus codex svavxcp, id est .\'in se ipso\', sed non omnes. et forte ideo, quia insipiens in corde suo dixit quia non est deus, ne forte et iniustus intra se dicat et intra se delinquat, licet deum palam negare dementis sit.
iniustitiam autem plerique pro laude profitentur; rapere enim, nocere etiam his qui non laeserint, circumuenire plerique sibi existimant gloriosum. ergo primo iniusti uitam exposuit, postea sacramenta diuinae cognitionis adiunxit, ut timentes deum iniquitatem et iniustitiam declinemus. precem addidit, ut ab iniustorum consortio iustos suos liberare dignetur, ut in his quoque, qui mundo sunt corde, iustitia diuina praetendat quasi speculatrix pia, ne nobis peccatorum uelut hostium incursus obrepat et capiat dormientes.