Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
trinitas distinctionem significat personarum, unitas potestatem. potest et ad patrem dici: quoniam apud te est fons uitae, id est ex quo uita processit, quod erat uerbum et semper erat ideo, quia apud te erat. omnia per ipsum et in ipso facta sunt et ipse est uita [*]( 1 Ps. 45, 5 3 Ps. 35, 10—11 8 cf. Ioh. 4,14 10 cf. Hebr. 1, 3 11 loh. 1, 9 13 *I loh. 1,5 13 . 24 Ps. 35,10 14 *Ioh. 14, 9 16 cf. Ioh. 1, 1 17 cf. Ioh. 10, 38 19 Ioh. 10, 30 26 cf. Ioh. 1, 3 ) [*]( 1 dicit C/2 fluminu* (s del.) F 3 subintulit B (bin in ras.) Caput C 6 hiis E iis av 7 gratia B refertur BC 9 aiiditatem fiav 10 idem] add. est v 12 inquid C 14 uidit uidit BC 15 meum om. fia aput CDF 16 aput C 17 aput CDF 18 et om. fiav prophetatur] propheta cui « propheta DF domini] add. et BC 19 uenturus] add. est B terra Bfi 24 aput CDF est om. C id est] add. in te v 25 quod om. cctJ ideo om. v 26 aput CD ) [*]( LXIV. Ambros. pars 6. Petschenig. ) [*]( 5 )
Praetende ergo misericordiam tuam scientibus te. praerogatiua praetenditur, ut mereantur misericordiam quibus cognitionis tuae meritum suffragatur. denique in posterioribus etiam uilioribus personis studium scientiae agnoscimus suffragatum dicente domino: memor ero Raab et Babylonis scientibus me, idest: meretricis illius Raab et confusionis illius memor ero apud scientes me uel inter ipsos, quia meretrix illa me agnouit, quem populus non cognouit [ut] electus.
inter illos ergo qui me scierunt commei/iorabitur Raab, ut dignum fidei praemium adipiscatur. unde et in euangelio dictum aduertimus: meretrices et publicani praecedent uos in regno caelorum. sed quia inualidi sumus ad exsequendum, licet deuoti ad credendum, tu praetende misericordiam tuam in te credentibus, quo deuotioni et fidei facta quoque nostra conueniant nec studium mentis nostrae destituat corporis huius infirmitas: sed in ipsis temptationibus et infirmitatibus gloriemur, in quibus gloriabatur apostolus dicens: libentissime itaque magis gloriabor in infirmitatibus meis, ut praetendat in me uirtus Christi.