Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

posuit enim tenebras deus latibulum suum, ut primo pluuiam mysticae fertilitatis accipias et tunc infusus rore caelesti fulgorem reseratae lucis agnoscas, ut possis dicere: ex plenitudine eius accepimus. quis enim potest secreta dei facile conprehendere, cuius iustitia sicut montes dei uel, sicut Aquilas

posuit, ut montes ua1idi, eo quod ualidae uirtutis plena praecepta sint? unde et apostolus uidens esse sublimia audet et dicit: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit ?