Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Denique quid sequatur, consideremus: domine, inquit; in caelo misericordia tua et ueritas tua usque ad nubes; iustitia tua sicut montes dei, iudicia tua sicut ab yssus multa. nonne hunc locum secutus est Paulus, ut diceret: infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum?
ubi enim mens humana turbatur et certaminum dura atque aspera nos fatigant, domini auxilium postulandum est. ideoque conuersus ad dominum ipsum inuocat et implorat, ut laborantibus adiutor assistat. [*]( 1 Ps. 1,1 4 cf. Ps. 1, 1-2 9 Matth. 7, 17 10 cf. Rom. 7, 19 14 cf. Rom. 7,24—25 20 cf. lITim. 4,8 21 *Ps. 35,6-7\' 25 Rom. 7,24—25 ) [*]( 2 his Bml 4 meditare Bml 6 expectanda BCft gignendis {Ja eum Bml succus CmlFav 8 prao ceteiis om. ft 9 fructus malos pav 12nictibm2av pr. aut om. ji obreptione] obtrectatione (sic) B 14 exoluit DEmlFml 17 menta ftav 21 inquid Bml 2\'4 sicut] uelut BC abissus A )