Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
uide ne tollas spiritus sancti gratiam, uide ne deleas et scribus atramento flagitia tua, ne ueniat dies iudicii et dicat iudex: \'recitentur libri, recitentur tabulae gestorum eius\' et dicat tibi: \'ego scripsi tabulas tuas; cur delesti apices meos? et ego scripsi dona mea; quomodo delesti munera mea et scripsisti obprobria tua? non legisti quia scribo ? non tibi dixi per os prophetae mei: 1ingua mea calamus scribae uelociter scribentis? iudicium autem uerbi est\'.
Multi ergo dormientium in tumulo terrae surgent, qui bene egerunt in resurrectionem uitae, qui mala egerunt in resurrectionem iudicii. quod Danihel ait: in uitam aeternam, hoc saluator in r esurrectionem uitae dixit; item quod ait Danihel: in obprobrium et confusionem, saluator dixit: in resurrectionem iudicii.