Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
quid cogitatis mala in cordibus uestris? cum Iudaeis diceret, dicebat omnibus, ne quis putaret quod occulta possent esse quae faceret, ne quis putaret quod parietibus clausus testem occulti erroris effugeret. ideoque et euangelista testatur dicens: Iesus autem sciebat cogitationes eorum. quomodo ergo ait: 1ibri aperti sunt? non utique atramento scripti, sed uestigiis delictorum et flagitiorum inquinamento. [*]( 2 cf. Rom. 14,12 3 cf. Rom. 2, 15-16 7 ICor. 15,51 10. 2SDan. 7,10 12 *Dan.12, 2-3 23 Matth. 9,4 25 cf. Eccli. 23,18 (26) 27 Luc. 6,8 ) [*]( 1. 2 iis Eav 2 de omnes (corr. in omnibus) B 3 in om. B 4 ad diem] in die fJau 10 daniel fJ (av) 13 pr. isti] iusti A alt. isti] illi Bm20 16 iustis] istis « 18 nisi — ncstrae] sunt fJ . conscientiae nostrae om. BCml libii om. BCmlfi 20 est om. BCmlft 24 quis] qui BCml 25 faceret] eum fallerent (H ex c Bm2) BCv paries ibi BC clausis v )
est ibi liber ubi est tabula, immo sunt libri inscripti ubi sunt inscriptae tabulae, quas inscribit spiritu sancto apostolica doctrina, sicut legimus dicente Paulo epistula nostra uos estis, inscripta non atramento, sed spiritu dei uiui, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carna 1 ibus. sunt ergo tabulae cordis inscriptae spiritu sancto, istae recitabuntur; si bene egeris, manebit scriptura.