Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
quoque, etsi dixit \'omnes\', de his utique dixit qui crediderunt, sed actuum suorum rationem in die iudicii reddituri sunt. denique ipse alibi ait, quia testimonium conscientiae nostrae ad diem iudicii reuelabitur, cum inuicem cogitationes nostrae aut accusabunt se, ut scriptum est, aut defendent et patebunt cordis occulta. quid autem hoc euidentius, quod ait alibi omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur? immutabuntur enim iusti in incorruptionem manente corporis ueritate.
Danihel quoque dicit: iudicium sedit et libri aperti sunt. ostendit ergo iudicium futurum, maxime cum alibi idem dicat: multi qui sedent in tumulo terrae exurgent, isti in uitam aeternam et isti in obprobrium et confusionem aeternam; et intellegentes splendebunt sicut splendor caeli et de iustis multi sicut stellae lucebunt.