Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
de eo autem, quod ait: non resurgunt lmpn in iudicio, secundum euangelium absoluta sententia est, quia non omnes iudicabuntur. apostolus autem ait:omnes enim oportet nos stare ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis prout gessit, siue bonum siue m a 1 u m. haec putant plerique esse contraria nec aduertunt, quia saluator de perfidis dixit atque impiis, qui non crediderunt in dominum Iesum.
sic enim ait: qui credit in me non iudicatur; qui autem non credit iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti filii dei. hoc autem est iudicium, quia uenit lux in hunc mundum et dilexerunt magis homines tenebras quam lucem; erant enim mala ipsorum opera. liquet igitur de quibus dictum sit, [*]( 3 *Esai. 40, 15 8.16 *Ps. 1, 5 11 cf. loh. 3, 18 14 cf. Ambros. I)e excessu fratiis 18 *II Gor. 5, 10 23 *loh. 3, 18—19 ) [*]( 2 prior s. l. A 3 praetermittens F sic ACmiftav 5 cognoscas v 7 nideat v 9 resurgent C 10 alt. resurgent v 14 pluiinia] culd. diuinarum liav 16 in iudicio impii (i 21 haec] Et Alimlfta 22 in om. F 23 iudicabitur v 25 credit ACmlfiav )