Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
et infra: et nunc, Israel, quid abs te postulat [*]( 3*Ps. 1, 2 J 3*1 Cor. 9, 17 18*Deut. 6, 4—9 29*Deut. 10,12 ) [*]( 5 prudentiae « 7 hiis E iis av 8 nulla uis cui B 9 uel eras. B, om. ClJav quod sequitur quartumFml diffinitio a lOestlegi/J 13 si uolens- 14 inuitus om. F 24 in eis i sedens in domo et ambulans in itinere v 26 et (posl uigilia) om. ACfta signo] sinua sinu tuo et a signum v in manu tua fJau tuo et in manu A tuo B et in manu Cm2, om. Cml 27 inmobilia (dadXevra) ed. Rom. 29 qui D )
legitime ergo docemur a sancto propheta uoluntatem in lege habere, meditationem secundum legem. uoluntas in lege non solum in studio, sed etiam in facto est; prior uoluntas, secunda operatio. denique et dominus dicenti sibi: si uis, potes me mundare respondit: uolo, mundare, quo ostenderet operationibus nostris uoluntatem praeuiam esse debere. denique lex uoluntarios quaerit, quia lex domini inreprehensibilis, conuertens a n i m a m, nemo autem conuertitur nisi qui uoluntate conuertitur. uoluntarius autem abscondit et sensum furatur laboris.
Ideoque die et nocte in lege meditatur, in quo non tam continua legendi postulatur intentio quam seruandae legis affectus; ille enim plene meditatur, qui ipse sibi lex est, scriptum in corde suo opus legis intendens. Aquilas tamen diem tantummodo posuit, non etiam noctem; quod non tam a ceteris discrepans quam alio