Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
S ed in lege domini f uit uolunt as eius et in lege eius meditabitur die ac nocte, hoc est: beatus ille qui haec faciat consilio ratione prudentia. potest enim et paruulus non per uirtutem, sed per inpossibilitatem et inscientiam delinquendi ab his quae dicta sunt abstinere; potest et inrationabili pecudi conuenire, cui nulla uis consilii, nullus sensus erroris est.
hoc est ergo quartum uel quod sequitur, in quo definitio beati uiri a pecude discernitur, quia uirsapiens subditus legi est uoluntate, non necessitate. plurimum enim refert, quia in uoluntate mercedis est fructus, in necessitate dispensationis obsequium. ita enim docuit nos apostolus dicens: si uolens hoc ago, mercedem habeo; si inuitus, dispensatio mihi credita est. ordo autem conueniens, ut primo diligas legem, secundo ut mediteris. qui diligit, ex uoluntate facit mandata legis, qui timet, inuitus obseruat.
hanc disciplinam docendi etiam dei iustitiam in lege accepimus; sic emm scriptum est: audi, Israel: dominus deus tuus deus unus est; et diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota uirtute tua. et erunt uerba haec, quae ego praecipio tibihodie, inc-ordetuoetinanima tua; et demonstrabis ea filiis tuis et loqueriseis sedens et in itinere et in quiete et in uigilia; et alligabis ea in signo in manu tua et erunt monilia ante oculos tuos; et scribes ea super limina in domiciliis tuis et in ianuis tuis.