Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
beatus ergo est, qui et non cogitauerit quod malum est et non operatus fuerit peccatum — quia interdum et sine cogitatione delinquimus; ex multiloquio enim non effugimus peccatum — et non perseuerauerit in peccato. uel sic: qui et non cogitauerit quod esset erroris uel in ea cogitatione non steterit uel certe non perseuerauerit in his cogitationibus, quas plenas erroris aduerterit.
sed haec utrum recte conueniant, qui legerit aestimabit. nam qui semel male cogitauit, nec stare in eo debuit nec perseuerare. sed etsi non perseuerauerit, beatus esse non potuit, quia stetit in eo quod improbe cogitauit; etsi non stetit, tamen eo ipso, quod cogitauit male, utrum habeat beatitudinis fructum, clementem aliquem quaerere debet interpretem.