Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Beatus, inquit, uir qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in c ath e dr a pestilentiae non sedit. possumus dicere tres esse species peccatorum, quas hic putamus expressas, cogitationis, operationis, permansionis, beatumque eum significari, qui et non cogitauerit quod malum est.
nam quo modo potest beatus esse, qui suis cogitationibus accusantibus die iudicii reuincendus est? etiamsi hominem fefellit, testem refugit accusatorem euasit, se tamen sui accusatorem uitare non poterit; - quem maxime debet timere, quia et accusatorem habebit et confitentem reum.