De Tobia
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Cognouimus faenus legitimum, cognoscamus et pignus, [*]( DE ) quod lex reddi iubet ante solis occasum. quod sit istud audi dicentem apostolum: dedit deus pignus spiritum in cordibus nostris. tripliciter autem et pignus et conmendatum et depositum dicitur. pignus dicunt quod pro mutuo aere susceptum est, conmendatum autem et depositum quod nos custodiae causa alicui commisimus. unde ait apostolus: scio cui credidi et certus sum, quia potens est commendatum meum custodire in illum diem. depositum quoque [*]( F ) idem docuit quod esset dicens: bonum depositum custodi [*]( 1 Deut. 28, 43 5 Deut. 28, 44 10 Ioh. 8, 25 11 Rom. 10, 4 16 II Cor. 1, 22 20 II Tim. 1, 12 23 II Tim. 1, 14 ) [*]( 1 ascendit DP2 descindes P enim om. DP\' 3 inferno autem B ascendet V 4 recepit VC 5 omnem P, om. B dixit BT faenerauit P 6 non om. T faenerauis P 9 interrogatusx (x del.) P qui alt. P quis cet. 10 quod] qui BT 11 enim om. B fines P legis om. V omnis D et (s eras.) P1 13 fines P 14 faenfl P 15 reddi iubet lex ante occasum solis B quod] quid BT 17 et ante pignus om. T 18 dispositum BT dicunt] dicitur BT promo (mo del. m2) T 19 quod non custodiat causam alicuius cfimissi DP1 20 custodia C 21 reddedi P 22 cuscustodire (om. meum) V seruare C et (ser in ras.) P\' de deposito BT 23 idem docuit] deinde docuit in ras. m3, eadem in mg. m2 T dicens quid esset B quid T depositum (de in ras. m4) P costodi s. e6. P )
petamus ergo, ut custodiat in nobis Christus hoc pignus, quod ipse donauit, et depositum suum conmendatumque conseruet; nihil enim accepit a nobis, sed ipse [*](615 A ) nobis credidit quod nostrum non erat. et ideo detrimento honestatis adficitur qui depositum uiolarit alienum. si commendatum hominis nulla debemus fraude uiolare, quanto magis diuinum et spiritale depositum bona fide seruare nos congruit, ne et existimationis et utilitatis grauia damna subeamus!