De Tobia

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Audistis quae pecunia boni faeneratoris sit, quae pecunia bonas adquirat usuras, quae pecunia non infamet faeneratorem, non opprimat debitorem, quam pecuniam aerugo non possit obducere, non penetrare tinea, quae pecunia non de terreno thensauro sit, sed aeterno, quae pecunia diuitem faciat accipientem nec aliquid imminuat faeneranti. haec pecunia usuram [*]( F ) habet, <ut> non centesimam eius quod dederis portionem, sed centuplum ferat fructum. expande igitur sinum mentis, ut huius pecuniae numeratam tibi suscipias quantitatem: intende cordis optutum, ut agnoscas pecuniae huius imaginem et inscriptionem. certe hanc pecuniam excute, tabulam supra mensam animae tuae, quae stabilis uirtutibus sit, quadratam constitue, conde in thensauro pectoris tui de quo doctus scriba depromit noua et uetera. uides qualis haec pecunia sit, quemadmodum creditorem debitoremque inuisa in se [*]( 614 A ) coniungat nomina. qui inuehebar in faeneratores, iam prouoco debitorem. huius ergo faeneratores pecuniae uos esse desidero, ut ad uos qui mutuum sumant sponte festinent, per quam non nummum, sed regnum possitis adquirere, per quam non maledicta quaeratis, sed benedictionis gratiam.

hanc pecuniam faenerat populus nationum, qui sciuit accipere faeneratum, qui sciuit cernere, qui sciuit excutere. recusasti indiga [*]( B ) faenoris spiritalis: egere coepisti. de te igitur a dei filio dictum est: mutuabitur peccator et non soluet. tibi dicitur: [*]( 3 Matth. 6,19 10 Mattli. 22,20 HCant. 7,13 24 Psalm. XXXVI 21 ) [*]( 1 pecunia P 2 bonas (s 8. v.) P1 bona PDC 3 non erugo possit DP\' 4 non penetrare tinea om. spatio relicto DP\' 5 thesauro libri csed (c eras.) P sed de D 6 pecuniam (m del.) P 7 ut addidi centisimam P centensimam V sed ut (ut add. m3) T 8 fert C 9 nomeratam P 10 optutu PT obtutu P\'C obtutum cet. pecuae V 11 certe] exere (in ras. m3, in mg. m2 exerce) T tabulam om. B 12 stabilis DP\' stauilibus P stabilibus cet. quadratam a quadrata libri 13 dictus BT 14 et noua C 15 quemammodum V coniungat in se C 17 pecuniae (ni s. «. m2) V 19 possetis P positis V maledicta non B 21 fenerauit (in ras. m3, in mg. m2 uit) T qui scit (ter) B 22 recusati BT indicta DP\' indiga (ig in ras. m3) T 23 a om. BDP\'T 24 soluit P )

559
aduena qui est in te ascendet super te, tu autem descendes in imum. nescit enim summum qui Christum ignorat, in inferno semper est qui non ascendit ad Christum, in summo autem populus qui uerbum recipit. hic habet fidei omne patrimonium, de hoc dicit lex: hic tibi faenerabit, tu autem non faenerabis ei: hic tibi erit caput, tu [*]( C ) autem eris cauda, hoc est: ille erit primus, tu ultimus et abiectus. auferam a Iudaea caput et caudam, initium et finem: initium Christum, qui interrogatus qui esset respondit: initium, quod et loquor uobis. finem quoque Christum dicit; ipse est enim finis legis ad iustitiam omni credenti. ergo qui non credit ad iustitiam nec initium nec finem habet, sed ipse sui finis est.