De Tobia
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Quis iste peccati est faenerator nisi diabolus, a quo Eua [*]( B ) mutuata peccatum obnoxiae successionis usuris omne genus defaenerauit humanum? denique quasi malus faenerator [*]( C ) chirographum tenuit, quod postea dominus suo cruore deleuit. etenim quod mortis erat scriptum apicibus debuit morte dissolui. faenerator ergo diabolus. denique ostendebat saluatori diuitias suas dicens: haec omnia tibi dabo, si procidens adoraueris me. at uero dominus aeris solutor alieni nihil ipsi debebat, qui poterat dicere: ecce uenit huius mundi princeps et in me suum non inuenit nihil. nihil debebat, sed soluebat pro omnibus, sicut ipse testatur dicens: quae non rapui tunc exoluebam.
quid [*]( D ) distat malitia huius principis mundi? faenerator pecuniae caput obligat, manum tenet, sortem ducit, centesimam exigit. o nomen triste de dulci! dominus ouem centesimam liberauit - illa centesima salutis, haec mortis est — et terra bona centuplum fructum reddit. uae his qui dicunt quod amarum [*]( 3 Esai. 60, 1 7 Augustinus contra Iul. Pelag. I 3, 10 (quis ... humanum), cf. 9, 32 13 Matth. 4, 9 15 Iuh. 14, 30 18 Psalm. LXVIII 5 21 Matth. 18, 12 Luc. 15, 4 23 Esai. 5, 20 Bas. 280 A (113 B) 1 his B 3 uos om. BT uindidi P 4 fenatori P 5 se a. u. vi2 V uindit P se non aere in lit. m4 P 7 ante nisi add. est (eras.) P 8 mutata BT 9 humantl. P malis B chirografum PV cyrographum cet. 11 apicibusj a principibus BT 12 solui B 13 procadens (a ex i) P 14 saluator PDP\' et (saluator aeris) C 16 ipse VBDP1 post ipse debebat add. V et quasi debitor uenit ut a faenore peccati exueret debitores. nihil debebat 16 mundi huias BT suum non inuenit nihil P suum inuenit et nihil V suum inuenit nihil T nihil suum inuenit B suum nihil inuenit cet. 19 mundi principis B 20 sortem VT sorte cet. centesimam exigit V, om. eèt. 21 centensimam et centensima D 23 reddidit DP\' )