De Tobia

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Esto ut aliquis qui subuenire possit accedat. quis tantam expleat Charybdin, quis rationes faeneratoris agnoscat, quis auaritiam satiet. quae non iste pretia exaggeret, cum uiderit [*]( E ) redemptorem? non enim suo magis lucro quam alieno detrimento pascitur. uera profecto, uera est utpote dei diuina sententia. qui cum iratus esset propter impietatem populi Iudaeorum, quod post deos abiret alienos, cui inquit faeneratori uendidi uos? uenditur enim qui obligatus fuerit faeneratori et uenditur non uno pretio, sed cottidiano, uenditur non cum definitione, sed cum accessione diuturna. noua usurarum auctio per menses singulos, noua sub cotidiana [*]( F ) licitatione uenditio. qui plus optulerit trahit semper, uenalis addicitur, numquam quasi uenditus aestimatur. magna igitur uis caelestis sententiae. non satis iudicauit dominus dicere: cui uendidi uos? addidit faeneratori. offensus nihil potuit grauius inuenire, quo uindicaret in perfidos. derelictus expostulat, cur ita fugerint salutis auctorem, quasi faeneratori eos alicui dominus uendidisset digna poena dominum relinquentis. habent serui quod amplius quam carceris poenas et uincula reformident, habent liberi quod paueant pro libertatis incuria.

simul illud aduerte quod faeneratio praeuaricationis [*]( 601 A ) [*]( 1 cf. Iob 20, 15 11 Esai. 50, 1 ) [*]( 2 non ante accepistis om. BD 5 qui om. DP\' posset P et (i s. e m2) B 5 sq. qui (ter) BT 6 charybdin V charibdin P et (h 8. u.) B charibdim T carybdim D caribdin P\' caibdim C rationis P 8 redimptorem P redemtorem V redemptores DP\' 11 alienos abirent DP\' uendidi uos feneratori DP\' 12 fuerat BT 13 uenditor P et (corr. m2) V 14 diffinitione BDP\' diurna BT 15 actio T m2 co-. tidiana (na ex no) B 16 trahitur DP\' trahit et T 19 uindidi P sed addidit VDP4 20 iudicaret B TD uindicauit P1 derelictos DP\' 21 fugerent VBT 22 alicui dominus eos DP4 dum* D dfli B relinquentis VC relinquentes cet. 23 carcheris P )

536
materia iudicata sit, quod is facile recedat a domino qui faeneratori se potuerit obligare; faenus enim radix mendacii, causa perfidiae est. \'ego uos\' inquit \'non uendidi, sed peccatis. catis uestris uenditi estis\'. ergo qui se faeneratori obligat ipse se uendit et quod peius est, uendit se non aere, sed culpa.