De Paradiso

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Serpens inquit suasit, et hoc ueniabile deo uisum est [*]( F ) eo quod nosset multas ad decipiendum uias esse serpentis, quia transfiguratur in angelum lucis et ministri eius sicut ministri iustitiae sunt falsa inponentis rebus singulis nomina, [*]( 179A ) ut temeritatem dicat esse uirtutem et auaritiae nomen inponat industriae. serpens enim mulierem decepit. uirum mulier ad praeuaricationem de ueritate deduxit. serpentis typum accepit delectatio corporalis. mulier symbolum sensus est nostri, uir mentis. delectatio itaque sensum mouet, sensus menti transfundit quam acceperit passionem. delectatio igitur prima est origo peccati, ideoque non mireris cur ante serpens damnetur iudicio dei, secundo mulier, tertio uir. secundum erroris [*]( B ) ordinem damnationis quoque ordo seruatus est; delectatio enim sensum, sensus autem mentem captiuam facere consueuit. ut scias autem quia serpens typus est delectationis, damnationem eius aduerte.

supra pectus inquit tuum et in utero tuo ambulabis. qui sunt qui in utero suo ambulant nisi qui uentri et gulae uiuunt, quorum deus uenter et gloria in pudendis eorum, qui terrena sapiunt et cibo onerati ad terrena curuantur? [*]( c ) belle ergo delectationi ait, quae cibis intenta terram uidetur manducare: supra pectus tuum et in utero tuo ambulabis et terram manducabis omnibus diebus uitae [*]( 3 II Cor. 11, 14 sq. 7 Philo Legg. alleg II 18 (79, 14 sqq.; I 104, 18 aqq. C.) 11 Philo Quaest. 1 47 16 Gen. 3. 14 18 Philipp. 3, 19 Philo Legg. alleg. III 47 (114, 30; I 143, 12 C.) 21 Gen. 3. 14 ) [*]( 1 suasit APVD me persuaait JRF\' me decepit C\' me suasit cc<. uenẹrabile (i s. e) A est om. RV\' 2no*<sset<S\' ad om. A 3 transaguratur (s s. M.) F 4 ẹiusticiae A Iponentis D inpoteutis A (in 8. M.) PV imponentes cet. 5 auariae (a pr. a. M.) A auaritia RP\'V\' 7 accipit APVC\'D 9 mouet et BP\' mouet. S tranafundit (n alt. 8. M.) AM 11 ideo (om. que) RV\' dampnetur PBC\' et (p s. M. m2) C\' damnatar J< dampnatur V\' 12 iuditio (ti a. u.) A secundum (cu s. M.) A 13 dampnationis PJ3Cx et (p 8. M. m2) C\' (Mc NWper) 15 tipus A 17 ambulabant MS 18 uenter est et JVCx 19 ad terra. B ad terra r\' 20 intenta SBP\'CC\' interita APRVV\' interdicta M nutrita D terrarum SP\' uideatur M manducare uidetnr B )

332
tuae. tollenda est omnis excusatio diaboli, ne forte malitiae suae aliquid possit optendere, ut dicat iniquitatem suam ei condemnatione uenisse et ideo ad nocendum hominibus pertinaciter obniti, quia ideo damnatus est, ut noceret. quod uidetur esse proximum opinioni, si tamquam damnationis [*]( D ) accipimus istam sententiam; non enim deus ad hoc serpentem damnauit, ut noceat, sed quid futurum esset ostendit. et quidem temptatio illa quod amplius hominibus prosit superius demonstrauimus; si tamen cognouerimus quia scriptum est dicente deo: honorificantes me honorificabo, et contemptor mei honore priuabitur, licet nobis ex his uerbis aliquid aestimare. deus enim operatur quod bonum est, non quod malum; ergo doceant te uerba diuina quia [*]( E ) operatur gloriam, poenam relinquit. honorificantes me inquit honorificabo honorem bonorum operationis suae esse declarans. et contemptores, inquit, mei — non dixit honore priuabo, sed honore priuabuntur, non suae operationi deputans eorum iniuriam, sed quid futurum esset ostendens. ergo hic non dixit: facio te supra pectus tuum et in utero tuo ambulare et terram manducare omnes dies uitae tuae, sed: ambulabis inquit et manducabis, ut praedixisse [*]( F ) magia de serpente quae futura sunt uideretur quam praescripsisse quid faceret. terra, inquit, tibi cibus erit, non anima; nam et hoc peccatoribus prodest. unde et apostolus tradidit huiusmodi in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini nostri Iesu Christi. pectore autem et uentre [*]( 10 I Reg. 2, 30 21 Gen. 3, 14 23 Gen. 3, 14 24 I Cor. 5. 5 ) [*]( 1 colligenda APVCDPx diabolo N 2 ut] et J!F\' 3 condcmnationem A condempnationem C\' uenisse (ni in ras.) A 5 proxi*mum (n eras.) A opinionis RP\' opinione (i a. e) M si ow. N accipiamus RMP\'V\' 6 istam om. RV\' dampnauit serpentem B 7 futurum V\' futurus cef. 8 temtatio A 9 si APVD st C sed cet. cognoaerimna APVCD cognosce M cum legerimus ce<. 11 contemtor A 13 ergo (r s. M.) A doceant te (t pr. N. M.) P doceante A doceant RMV\' 14 glo<riam A 15 inquit me N 18 ostendit .MfF\' 19 ergo et hic 2V 24 na!a om. R V\' et (tM quo et s. «. m2) M )
333
ait reptare serpentem non tam propter corporis figuram quam quia propter terrenas cogitationes de illa caelesti benedictione sit lapsus; pectus enim frequenter recessus quidam accipitur sapientiae. et ideo apostolus supra pectus Christi reclinat caput, non in terram deicit. ergo si sapientia diaboli feris: [*]( 18OA ) inmanissimis conparatur, quibus intra pedes pectus sit, si etiam homines qui ten-ena sapiunt nec interiore affectu eriguntur ad caelum utero uidentur reptare per terram, utique uentrem animae nostrae non corruptibilibus saeculi huius implere, sed magis dei uerbo satiare debemus. bene igitur Dauid personam suscipiens Adae dicit: humiliata est in puluere anima mea, adhaesitin terra uenter meus; adhaesit enim dum configuratur serpenti, qui pascitur iniquitate terrena. ideoque nos apostolus configurari dicit oportere Christo, [*]( B ) ut uirtus Christi praetendat in nobis. quae sententia non putatur in serpentem grauis, cum etiam Adam, qui leuius peccauit, tali condemnatur sententia.