De Nabuthae
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
ferae ipsae cum periculum inminere proli ac sibi sentiunt, solent eligere quos liberent, non quos offerant. quomodo igitur discernam [*](C ) affectum naturae, quomodo obliuiscar, quomodo exuam patris mentem? quomodo filii auctionem constituam, quo sermone paciscar pretium, quibus tradam manibus in seruitutem filium, quibus oculis adspiciam seruientem, quibus osculis discedenti uale dicam, quibus factum excusem sermonibus? fili, ego te pro meo cibo uendidi. funestior ergo iam pauperis mensa quam diuitis. ille addicit alienos, ego meum uendo: ille necessitatem inponit, ego adfero uoluntatem. ut sit excusabilior [*](D ) causa, adiciam: fili, pro fratribus tuis seruies, ut illis quaerantur alimenta. et Ioseph a fratribus suis in seruitutem uenditus postea et ipsos et patrem pauit. respondebit ille: sed non eum uendidit pater, sed fleuit amissum, sed postea etiam. [*](10 Ter. Adelph. III 2; 4 ) [*]( 1 prius DT 3 ac ex ad R ad 91 et (t s. d) P1 aut (u exp. m2) L teneriorem (m eras.) P1 teneriori LT 4 miserior R 6 inscientia RBV insipientia P\' et (insipien in ras. et tia s. u.) D inscitia eet. alios RBV alium DLT alia cet. 7 plus om. LT parentis 91 (s eras.) B\' paremib; V 9 quid £ >»•.] quod RB 10 circumuallat RBV 12 pericula RH\'V}\\\'E et (a m2 in ras.) W 13 igitur] ergo RB 17 aspiciam ... oscnlis s. in mg. m2 V osculisJ oculis RN\'P\' discedenti (de s. u.) V discendcnti (n pr. eras.) C descendenti B\' 23 suis om. 9VE uenditus RBV uenundatus est cet. 24 respondebit (eb s. u. m2 V 25 cum om. RB. )