De Nabuthae

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Consideremus nunc patriae mentis procellas exaesiuantis quem de liberis prius traderet. \'quem* inquit \'uendam priorem? scio enim quod non satis est unius pretium ad pastum [*](571 A ) reliquorum. hoc solum fecunditas diues ad aerumnam! quem offeram? quem frumenti auctionator libenter aspiciet? [*](3 Mtttli. 14, 6 sqq. 13 sqq. Bae. 268 CD, 269 A (46 DE, 47 A) ) [*]( 1 suos 9T T 2 respergit cruore X\' 4 afferri iussit (iussit add. m2) V aliquid B\' 8 auctionem 31 actionem L 9 deferre B%\' possit OB\'N\'V forte (t s. u. m2) V quidem iV\' 10 reddat B rediit L ei (con*. redit) T dirata 9f 11 cibum] uictum LT ingemescena RBV et (i m2 s. e alt.) 31 12 possit RB 13 sumi R et (aumit m2) B 14 iniuriae om, et R et (iniuria et m2) B 15 famis VB\' urguebat CB\'N\'V 17 tamen in eo N (eo s. u.) STJ3 18 concessit] ft*cestit C cessit DLT 19 eiaestuantis RRW.\' et (e s. i m2) V exaestuantes cet. 20 primum V tradam R tradam et (et s. u. m2) B 22 solo (v s. o alt.) Y diues fecunditas CB I J..I 23 quem frumenti... offeram om. P\' aspiciet (m2 ex aspiceret) % aspicies B\' post aspiciet add. V uberior S numniue e paruo quam thesaurus e niaxpmo )

479
primogenitum offeram. sed primus me patrem uocauit. hic est maior ex filiis, quem congrue honoro seniorem. sed iuniorem dabo. at istum teneriore amore conplector. illum erubesco, huius misereor: illius gradum suspiro, huius aetatem: ille iam sentit aerumnam. iste ignorat: flectit me illius dolor, huius inscientia. ad alios me conferam. ille mihi plus [*](B ) blanditur, iste plus uerecundatur: ille parenti similior, hic utilior: in illo imaginem meam uendo, in isto spem meam prodo. me miserum, non inuenio quid faciam, non habeo quid eligam. circumuallant me facies calamitatum, aerumnarum chorus. ferina haec rabies est eligere quem tradas.