De Iacob

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

sed audiamus etiam alia quae sanctus patriarcha Iacob admirabili illo suae organo mentis increpauit: Nephthalim uitis remissa, porrigens in germine suo decorem. filius meus ampliatus Ioseph, filius meus ampliatus, zelo adpetitus filius meus, filius meus adulescentior, ad me reuertere et infra: praeualuit super benedictiones montium manentium [*]( D ) et desideria aeternorum collium. quid dulcius benedictione, quid gratius aeternitate? et ipsa uerba sunt cantus et in uerbis magna uotorum sunt praemia, meritorum fastigia.

Quid suauius sancto Ioseph, qui nos liberauit ab obprobrio crucis dominicae sacramento?

sicut enim maledictum factus est Christus, ut maledictum solueret legis, et peccatum factus est, ut mundi peccatum tolleret, ita obprobrium factus est, [*]( E ) ut gentilitatis auferret obprobrium, sed illud obprobrium [*]( 1 Gen. 49, 11 et 12 12 Gen. 49, 21 et 22 16 Gen. 49. 26 21 Galat. 3, 13 22 II Cor. Ó. 21 23 Ioh. 1, 29 ) [*]( 2 naboladium (corr. m2) AP anaboladium (o ex u) T 3 dentes eius W quia (a 8. u. m2) s2\' 4 quis (s 8. u. m2) ASt\' 5 hunc ex hinc m2 AP 6 cythara P21 et (ra 8. u. m2) 91\' 7 sublimen AP 8 uerba hoc cantu usque ad clajmans p. 60 u. 10 desunt in V; excidit folium 10 cordarum APWMT chordarum cet. 11 euo A 12 increpauit A ml increpuit Am2 cet. nepthalim P neptalim cet. 13 adampliatus 21\' (ad 8. u.) WE 15 adolescentior ANxT et m2 91\' 16 manentium om. N, 8. u. T 20 opprobrio P 24 obprobrium anferret 91x )

58
Christi thensauris Aegypti pretiosius aestimatum est. et ideo Moyses Pharao regis aulam reliquit et fidei elegit obprobrium, cui se obprobrio maria diuidebant. ipse ergo Nephthalim uitis totum remissa per mundum, ut omnibus populis ubertatem poculi spiritalis infunderet, ipse est ampliatus, habens nomen super omne nomen, qui quoniam se pro omnibus obtulit morti, ideo audit a patre: ad me reuertere. loquebatur Iacob et [*]( F ) deus audiebatur. ille benedicebat et dominus personabat dicens filio: ad me reuertere, hoc est post passionem reuertere. reuertere ad sedem tuam, reuertere cum tropaeo, reuertere ad me, ut te resurgentem defuncti sequantur et tua potestate pariter atque exemplo resurgant, ut fias primogenitus ei mortuis, ut ad dexteram sedeas patris. unde et filius dixit: amodo uidebitis filium hominis sedentem ad dexteram uirtutis.

neget quis beatum Iacob in ipso mortis supremo, qui diuina fundebat oracula? neget beatum Ioseph [*]( 474 A ) in carcere, ubi sapientiae spiritu interpretabatur somniorum quae audierat ueritatem et futurorum seriem reuelabat? neget beatum Esaiam, cum medius secaretur, Hieremiam, cum mergeretur, Danihel sanctum, cum inter leones staret intrepidus et prandium ei raptus ab angelo propheta deferret? non utique ideo beatus, quia alienum prandebat piandium, I sed quia meritis suis inpasta leonum ora claudebat. quis autem non beatam dixerit matrem Machabaeorum, quae septem [*]( B ) filiorum funeribus octauam se addidit ad laudem caelestis triumphi ? [*]( 2 Exod. 2, 15 5 Philipp. 2, 9 14 Matth. 26, 64 16 Gen. 40, 3 sqq. 19 Hebr. 11, 37 20 Dan. 6, 18 21 txet. Test. ed. Tischendorf et Nestle ed. VII uol. II p. 615 (Dan. 14), 35 sq. ) [*]( i 1 thensauris 31 thesauris 91\' (is ex um) cet. egyti A (egipti m2) 2 farao An pharaonis DT 3 cuius Am2 et (us del.) T diuidebant P (i pr. in ras.) ct (i pr. ex e m3) \'M nepthalim 91\' neptalini cd. 6 optulit 91\' 8 dns AFfy.%\' dS W!\'ET 10 tropeo P (h 8. pę eras.) 91 (h e. p m3) tropheo cet. 17 interpraabaa A (\' add. m. alia ut uidetur) 24 beatam P (am ex uin) machabeorum libri )

59