De Iacob
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Dicant nunc aliqui. non beatum Iacob, cum in ipsis mortis [*]( E ) esset diebus, qui paene plura cum deo quam cum hominibus alloquia miscebat, non beatum, cum oculi eius grauarentur in senectute et non posset uidere; uidetur enim quibusdam caecitas esse grauis aerumna calamitatis. sed tunc quoque beatus Iacob, quia discernebat spiritu quos oculis discernere aspectuque non poterat. uidebat futura, qui aestimabatur non [*]( F ) uidere praesentia. denique errauit et ipse Ioseph, ut, cum ad dexteram eius adplicasset filium suum seniorem et ad sinistram ipsius, hoc est Iacob, adplicasset filium iuniorem, ut aetatis ordo benedictionis ordinem reseruaret, extenderet Iacob dexteram super nepotem iuniorem et sinistram super seniorem nepotem et uolenti filio patriam dexteram supra Manassen seniorem conuertere responderet: scio, fili, scio: et hic erit in populum et hic exaltabitur; sed frater eius iunior [*]( 472 A ) maior illo erit. et* causam praelationis adiuncxit dicens: semen eius erit multitudo gentium. adeo melius inpedito licet corporis aspectu uidebat, ut uidentem doceret errasse. quis enim melius uidet quam qui uidet Christum? aut quis potest dicere oculis inpeditum eum qui uidebat in Christo ecclesiam refulgentem ? nonne igitur clarum est quod debilitas beatitudinem impedire non possit? ille oculorum impeditus munere, ille defatigatis corporis uiribus. in lecto[*]( B ) [*]( 5 Gen. 48, 10 10 Gen. 48, 17 sq. 16 Gen. 48, 19 19 Gen. 48, 19 ) [*]( 8 dicat... aliquis VN et (corr. dicant... aliqui) T 8 quos AP quod cet. discere A (s. m2 discernere) 13 iacob om. N\' dexteram A tnl P dexteram suam A m2 cet. 15 supra AP super cet. manassem AT 16 responderet VN et (-rit corr.) T responderit cet. fili mi scio P (mi scio in ras. cx scio m2) 18 adiuncxit AV adiunxit cet. 19 melius post aspectu transponunt 21 xE 20 inpeditu A (corr. m. ant.) P (corr. m2) doceret A (8. m2 l diceret) Y (ex docentem) T (ex diceret) 23 refulgentem ecclesiam <ĮĮxE 25 defatigatus P (us 8. ft. m2) defatigatis 91 (a pr. m3 ex e) )
Quid igitur ei deerat, cui deus aderat, qui ei profecturo dixerat: descendam tecum in Aegyptum, et ego deducam te in perpetuum? nec defuit, quando in eo sanctus [*]( C ) spiritus loquebatur. quis tam potens in suo domicilio quam iste in alieno? quis tam abundans in ubertate quam iste in fame? quis tam fortis in iuuentute quam iste in senectute? quis tam actuosus in negotio quam iste in otio? quis tam uelox in curriculo quam iste in lectulo? quis tam laetus in flore adulescentiae quam iste in mortis confinio ? quis tam diues in regno quam iste in peregrino loco? denique reges benedicebat. nec inmerito pauper non erat, qui nullo indigebat. pauper non erat, qui se pauperem non putabat. et quis [*]( D ) pauperem dicat, cuius conuersatione dignus orbis terrarum non fuit, et ideo conuersatio eius erat in caelo? hic uero praediues in diuitiis simplicitatis et sinceritatis, decorus maiore animae quam corporis pulchritudine, quae marcescere non nouit, aetate inpiger, cui liceret, cum uellet, corporeo isto exire gurgustio et superna paradisi mentis uigore penetrare, exultans spiritu, cum sepulchri extrema mandaret. non enim terreno se tumulo [*]( E ) claudendum, sed superno recipiendum domicilio praesumebat. et ideo tamquam alteri mandabat sepulchrum, sui autem securus mortem illam inmortalitatem putabat. uidebatur corporis inplicatus impedimento et uigilanti in futura tempora [*]( 4 Gen. 49, 1 7 Gen. 46, 4 16 Gen. 47, 7 20 Philipp. 3, 20 27 Gen. 49, 29 ) [*]( 4 aetatis AN et (s eras.) 9C 5 occursura A (8. m2 i occursui) 10 spiritus aanctua VIP qui*stam P 11 uebertate A 15 adulescentiae 2121\' adolescentiae cet. 18 quis eum pauperem A (eum s. u. m2) T 23 gurgurtio A (corr. m2) 24 paradysi A (ra s. u.) )
Quis uero tam canorus cantibus quam iste uocibus, qui toto auditus est mundo, qui per omnes populos, per omnes auditur aetates? quis tam suauis numeris septem uocum differentias oblocutus quam iste septemplici spiritus sancti gratia resultauit? qui licet membra resolutus tamen adtollens [*]( 473 A ) se animo et erigens spiritu corporis sui tamquam citharae harmoniam dissoluta membrorum conpage destructam alta\', mente despiciens non requirebat, sed otiosam iacere humi patiebatur, ipse autem cantu se mulcebat interno et prophetico se modulamine delectabat dicens: Iuda, te conlaudent fratres tui. manus tuae super dorsum inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. catulus leonis Iuda: ex germine mihi ascendisti: recumbens dormisti [*]( B 1 ) ut leo et tamquam catulus leonis. quis excitabit [*]( 1 Gen. 49, 5 sq. 6 Gen. 49, 7 12 Uerg. Aen. VI 646 19 Gen. 49, 8 et 9 ) [*]( 5 fortis iste WE 6 eorum AW illorum cet. 9 israhel nil iart cet. 10 canor..us A (ib eras.) 11 totos Am2 (ex totus) populos super A (su exp. m2) P 12 suauis P (suaue m2) suauiter 5t\' (m1 ex suauis) WilE numeris ed. Rom. nomen eius A (nolb) P numeius H m1 V (numerus 81 m3 Vm2) T et del. m. ant. 31\', om. 81 xE uocum 6 (6 s. u. m2) W 13 differentia A (-ias m2) P ablocutus A (ob, 8. ab m2) P 14 membra A (s. m2 ris) PFS1 membris \'a\' (is ex a m2) cet. 15 cytharae AP 16 armoniam libri (armo»nii A, e eras.) 18 cantus emulcebat PS1 et (corr. m2) AW 19 modolamine A conlaudent AP laudabunt VN et (m2 collaudant) T 23 excitabit Y (ex in ras. m2) excitauit 81 et (corr. m2) 81\' suscitabit 81x 1 )