De Iacob

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

ipse autem est qui praefigurabatur in Iacob dominus Iesus, duorum uir coniugiorum, hoc est consors quidam legis et gratiae, qui uirginem Rachel ante dilexit et praedestinatam sibi in coniugium pio amabat affectu. sed quoniam Lia tamquam lex subintrauit et oculis infirmior obrepsit tamquam synagoga, quae mentis caecitate Christum [*]( BI ) uidere non potuit, superabundauit gratia sanctae Rachel, quae supra primum illud est expetita coniugium, quae ecclesiae principatum futurum iam tunc nominis sui interpretatione signabat, beata Rachel, quae abstulit obprobrium suo partu: beata Rachel, quae abscondit cultus erroresque gentilium. quae simulacra eorum plena esse inmunditiae declarauit. nemo [*]( C ) -credat paternae pietatis laesam esse reuerentiam, quod stante [*](1 Philo de profugiB 8 (I 552, 31) II Cor. 11. 14 3 Gen. 31, 32 7 Gen. 31, 33 10 Ioh. 14, 30 15 Gen. 29, 18 et 30 17 Gen. 29, 25 et 17 20 Gen. 29, 27 sqq. 21 Philo de congr. erud. grat. 6 <1 523, 7) 22 Gen. 30, 23 23 Gen. 31, 34 25 Gen. 31, 35 ) [*]( 1 dealbatus A (us ex is) 3 est tuorum VI\'IE 5 fraudum AW mlll frandium AW m2 V (i s. u.) cet. dolique AYQI T delique P (reliqui m2) dereliqui N\' (ex deliqui m. ant. 9f) ulla A (a m2 exi) illa N\' 10 dicit P 11 inueniet in me W nichil inueniet T nihil est om. PT, est om. A 12 enim quidquid P („ m2) 13 prefygurabatur A 17 alia libri; a pr. eras. V 18 sinagoga APV& 19 que (ex qui m2) A 22 beata ... partu in mg. inf. A 24 simulachra .421\' )

47
patre sedit, quoniam scriptum est: qui plus fecerit patrem aut matrem quam me non est me dignus. ubi causa agebatur religionis, lides debuit sedem habere iudicii et quasi rea stare perfidia.

Haec eo usque probata sunt, ut proficiscenti Iacob sancto [*]( D ) angeli dei occurrerent.

denique uidit castra dei adplicantia et ait: castra dei haec sunt; perfectis enim et fidelibus diuina solent adesse praesidia. perfectus autem cogitabat de reconciliatione fraterna, ita ut humilitate eum inuitaret, officiis adquireret, muneribus quoque emendum putaret. occurrit itaque fratri cum uxoribus et pignoribus suis, ut, etiamsi ipsi [*]( E ) indignaretur, necessitudinis obsequiis inflecteretur.

et adorauit septies in terra. quid sibi istud uult esse? lex dicit: dominum deum tuum adorabis et ipsi soli seruies, et hic adorat intemperantem, iracundum, minantem parricidale flagitium. an terram adorauit illam humano cruore concretam. serpentum infusam uenenis aut ieiuna infelicem glarea aut duris atque asperis inhorrentem cautibus? quid sibi etiam uult quod septies adorauit? haereret absolutio, nisi illud [*]( F ) occurreret, quod Petro in euangelio interroganti: si frater meus in me peccauerit, quotiens remittam ei? usque septies? respondit dominus Iesus: non solum septies, sed etiam septuagies septies. hoc igitur prophetico spiritu sanctus patriarcha significat in aduenientem [*]( 1 Matth. 10, 37 5 Gen. 32, 1 7 Gen. 32, 2 8 Gen. 32, 3 sqq.; 33, 3 sqq. 12 Gen. 33, 3 14 Deut. 6, 13 20 Matth. 18, 21 sq. ) [*]( 5 proficiBcente P et (-te ex -ti) T 8 autem qui VNT 9 humilitatis P eam WE et (m2 ex eum) P$(\' officiis» A 10 adquirere A (-et m2) P emendum A m. ant. Vm2 mendam mlAP emendam P m2 Vml N emendandum A 8. m2 add. I et T 11 ipse Nil et (m2 ex ipsi) V 16 illam (a m2 ex u) AP 17 serpentium 21x 18 sibi A (bi 8. v) 19 absolationis illud corr. m2 A et (in quo ab ex ad m2) P 20 ft ex frt m2 A 21 dimittam N\' 23 sed neque N et (etiam 8. usque) T hac ex hoc P m2 T 24 prophetift Pm2 et (co ex A) T prophetico. % sps A (sPy m2) P spm ex spu T patriarchae P (ae ex a m2) )

48
respiciens, qui non solum usque septies, sed etiam usque septuagies septies ueniam fratri relaxari iuberet, ut eius contemplatione conuentus Esau iniuriam, quam se accepisse putabat, remitteret fratri et quamuis laesus rediret in gratiam, [*]( 468 A ) quia propterea suscepturus erat carnem dominus Iesus et uenturus in terras, ut multiplicatam nobis donaret ueniam delictorum.