De Iacob

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Denique is qui nocere cupiebat inanem eum non potuit dimittere. sapiens enim numquam inanis est, semper in se habens amictum prudentiae, qui potest dicere: iustitiam [*]( F ) induebam et uestiebar iudicium, sicut dixit Iob. namque haec mentis sunt interna uelamina, quae nemo alius possit auferre, nisi cum aliquem sua culpa dispoliat. denique sic dispoliatus Adam nudus inuentus est, at uero Ioseph etiam uestimento exteriore reiecto nudus non erat, qui salua habebat [*]( 466 A ) indumenta uirtutis. numquam ergo inanis sapiens. nam quomodo inanis, qui de plenitudine Christi accepit et seruat acceptum? quomodo inanis, cuius repleta est anima, quae acceptae gratiae uestimenta custodit? illud metuendum est, ne quis innocentiae uelamen amittat, ne impii sacrilegae persecutionis inpressione terminos iustitiae supergressi uestimentum animae ac mentis eripiant. quod non facile accidit, nisi prius aliquem uox suae [*]( B ) iniquitatis exuerit. unde et Dauid dicit: si est iniquitas in manibus meis, decidam merito ab inimicis meis [*]( 1 Gen. 31, 32 2 Gen. 31, 32 12 Iob 29, 14 15 Gen. 3, 10 sq. 16 Gen. 39, 12 25 Psalm. VII 4—6 ) [*]( 2 apud me .4 (m in ras.) suam repperit P, cf. p. 45, u. 7 3 potuit suum \\III 10 his APVM 14 uelaminea A (corr. m. ant.) 15 despoliat P et (e ex i) 21 m3 Wm2 uersum ultimum in fol. 78* libri A, quo continentur uerba denique... at, fere totum abscissum suppleuit 8. u. m2 16 dispoliatus Aml T despoliatua Am2 cet. ad uero P iosehp A 17 reiecto Sl (r in ras.) relicto N4 19 accipit N\' (i pr. in ras. m2 21\') 21 illud P (d extra u. m. ant.) 22 uelamen A (n s. fl.) sacrilegem A (m eras.) 26 merito P (o ex e) )

45
inanis: persequatur inimicus animam meam et conprehendat.

nemo ergo ex inimicis potest tuam animam conprehendere, nisi prius inanis fuerit effecta. noli igitur metuere eos qui possunt auri argentique conpilare thensauros. isti nihil tibi auferunt. hoc enim auferunt quod non habebas, [*]( C ) hoc auferunt quod possidere non poteras, hoc auferunt quod non ornabat animam tuam, sed onerabat, hoc auferunt quod non locupletabat cor tuum, sed potius deprimebat; ubi enim fuerit thensaurus tuus, ibi erit et cor tuum, sicut audisti legi hodie. multi seris portarum suarum includunt aurum suum, sed hi nec uectibus et claustris suis credunt: multi uigiles adhibent, sed ipsi quoque plus ipsos solent timere custodes: multi defosso auro incubant; aurum eorum sub terra et cor eorum sub terra. caue ergo ne et tu cor tuum [*]( D ) terrae uiuus infodias. non ergo auri istius metuendi fures, ille tibi cauendus est faenerator, qui substantiam animae tuae scrutatur, si qua peccati grauioris aera contraxeris, qui cor tuum includit solo, qui animam tuam eo caespite obruit, quo aurum texeris, qui mentem tuam centesimarum incuruat usuris et graui condit sepulchro, de quo nullus resurgit. sequere sanctum Iacob, qui neque de alienis uitiis quicquam habebat [*]( E ) neque suarum uirtutum erat inanis et uacuus, qui erat iustitiae fructu repletus.

Sed haec moralia, illud mysticum quod uenit ad eum Laban, [*]( 8 Matth. 6, 21 24 Gen. 31, 25 et 33 Philo de agri cult. Noe 10 (I 306, 42) ) [*]( 3 effecta A (ae ex a m. ant.) affecta P 4 thesauros libri 5 tibi A (bi 8. u.) habebis A (-bas corr. m. ant., 8. m2 i bis) P 7 honerabat AP 9 thesaarus libri 10 multis APV et (s eras.) 91\' seris P (s pr. 8. u. m2) serris V (r pr. exp.) 21 includunt aurum suam Aml et 8. u. T muniunt fortunae accessus Am2 (8. u.) T 14 tu k cor A 15 istius sunt (sunt 8. u.) P m2 T 16 fenerator VDE fenerator cet. 18 cespite libri 19 centensimarum 21 incuruat usuris APT incuruat tesauris V (te 8. u. m2) incuruatis auris 91 (inenruas te- Bauris m3) 21\' (m2 incuruat tesauris) incuruat thesauris WE 20 condet A (8. m2 i it) P (-it m2) seque»*re (re eras.) A 24 labant A )

46
hoc est dealbatus, quia et Satanas transfigurat se in angelum lucis, et coepit ab eo sua requirere. respondit ei Iacob: cognosce si quid est tuum apud me, hoc est: nihil tuorum habeo. quaere, si quid agnoscis uitiorum tuorum et criminum. nihil mecum abstuli fraudum tuarum dolique consortia ulla non [*]( FI ) habeo, omnia tua tamquam contagium refugi. et quaesiuit Labau et nihil suum repperit. quam beatus uir, in quo inimicus nihil inuenit quod suum posset dicere, in quo diabolus nihil offendit quod suum agnosceret. inpossibile uidebatur istud in homine, sed typum gerebat eius, qui dixit in euangelio: ueniet huius[*]( 467 A ) mundi princeps et in me inueniet nihil. nihil est enim quicquid est diaboli, quod nullam potest habere perpetuitatem atque substantiam.