De Iacob

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

hoc est igitur quod ait patriarcha Isaac: seruies fratri tuo. erit autem cum deposueris et solueris iugum illius a collo tuo, significans duos futuros populos, unum ancillae filium, alterum liberae — seruit enim littera, libera est gratia — eumque [*]( EI ) populum, qui litterae intendit, tamdiu seruum fore, quamdiu spiritalis doctrinae sequatur interpretem. tunc quoque illud futurum quod apostolus dicit: ut reliquiae saluae fiant secundum electionem gratiae. seruies ergo fratri tuo, sed tunc senties seruitutis profectum, cum uoluntarius potius quam coactus oboedire coeperis fratri.

Hinc orta est inuidia et minitabat Esau quod post obitum [*]( FI ) patris fratrem occideret. sed si id acciderit, discamus a Rebecca quemadmodum prouidendum sit, ne inuidia iracundiam excitet. [*]( 464 A ) [*]( 2 Prouerb. 22, 7 5 Deut. 15, 6 10 Gen. 27, 40 12 Galat. 4, 22 13 II Cor. 3, 6 16 Eom. 9, 27, cf. Esai. 10, 22 20 Gen. 27, 41 21 Gen. 27, 42 sqq. ) [*]( s 1 nunc P (c 8. u. m2) 3 est 21\' s. u. m2 fenori A 4 fenus AP est (s. u. m2) inpertitis (v s. i ult. m2) est P inpertitus est N (corr. m2) 5 princeps ex i. non erit N\' 7 et qui A m2 T qui et A mli PVN 12 futuros§§ A (se eras.) 13 enim AP autem VNT gratia P (a alt. ex &) 16 dicit A (s. m2 ! ait) ait cet. saluiae PI 18 potius om. P 19 ceperis A coperis F9t\' 20 minitabat scripsiil minitabus A (s. m2 i minabatur) P (t s. s) minabatur T minitabatur VNi quod A (8. m2 i quoniam) quoniam T 21 ouideret P (corr. m2) si\' id A ml (id s. u.) ne id A m2 T ne ei id 91 m3 ei (om. id) P4 acciderit A (-et m2) et (i pr. ex e) Um3Wm2 accideret T \' 22 in inuidia A (in del. m2) P (in eras.) )

41
iracundia in parricidium proruat. ueniat Rebecca, hoc est induatur patientia, bona custos innocentiae, suadeat ut irae locum demus. concedamus aliquo longius, donec tempore indignatio molliatur, offensionis obrepat obliuio. itaque patientia nec exilium reformidat, sed inpigre suscipit, non tam ut periculum salutis quam ut incentiuum sceleris declinetur. mater quoque pia abesse sibi dilectissimum filium tolerat plus ei [*]( B ) conlatura quem laesit, utrique tamen consulens, ut alterum inmunem a parricidio, alterum integrum praestaret a crimine.

audiuimus quid corporeis ebria cupiditatibus intemperantia locuta sit, consideremus quid uera uirtus agat. nihil requirit nisi dei gratiam, solum illud et summum bonum sequitur, solo eo contenta est, a quo accipimus omnia, ipsi autem nihil illi conferimus, quia nullo indiget. sicut ait Dauid: dixi [*]( C ) domino meo: dominus meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges. quo enim indiget qui abundat omnibus et nobis largitur uniuersa, omnia sine defectu ministrat ?

Et profectus est Iacob et dormiuit, quod est quieti animi indicium, et.