De Iacob
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Celebrata benedictione postea frater senior aduenit. quo [*]( B ) declaratur prius ecclesiae regnum quam synagogae in praedestinatione delatum, sed subintrasse synagogam, ut superabundaret peccatum et, cum superabundasset peccatum, superabundaret et gratia, simul clareret inpigrum regni caelestis [*]( C ) candidatum esse debere, ut praeripiat benedictionem et praerogatiuam suae commendationis usurpet. unde non est notatus a patre iunior filius, sed laudatus, quod ait Isaac: frater tuus ueniens cum dolo accepit benedictionem tuam. bonus enim dolus, ubi inreprehensibilis est rapina; inreprehensibilis autem rapina pietatis, quia a diebus Iohannis regnum caelorum cogitur et cogentes diripiunt illud; festinantes enim patres pascha celebrabant, [*](D ) qui festinantes manducabant agnum, non demorantes, et [*]( 4 Gen. 27, 22 5 Gen. 27, 27 10 Gen. 27, 30 13 Rom. 5, 20 17 Gen. 27, 35 20 Matth. 11, 12 22 Exod. 12, 11 ) [*]( b a 3 hodieque 91\' (que eras.) hodie 91 xE stola eadem VI\' (b a eras.) stola eadem 91x E deuotionis A (s. m2 i ris) P (-ris corr. m2) V1 4 meritaqu§ A (carr. m2) merituqułe P (in u correxit nescio quid m2) P merito Il\' (s. o ras.) WE iacob est A (est add. m2) P\'T 5 manus (u ez a m2) esau P 6 uestimentorum eius P\' 8 obumbratorum A (corr. m2) 10 senior frater N\' 11 declarat A (t ex t m2 ut uidetur) declarat.. P (t ex t m2, us eras.) sinagoge AP sinagogae 1\'WSl\' 12 subintrase P et (corr. m2) 91\' sinagogam jPVN 14 claret A (corr. m2) D inprigrum A (corr. m. ant.) 20 rapina s. u. m2 A quia (i s. u.) A 22 enim ... festinantes s. u. A festinantes autem N\' 23 quia A (s. u. m2 i qui) V (a s. u. m2) )
et ipse tamen ut benediceretur cogendo I elicuit et inpetrauit, sed eam benedictionem, quae cum superiore congrueret et conueniret, ut seruiret fratri suo. etenim qui inperare non poterat et alterum regere seruire debebat, ut a prudentiore regeretur. neque enim fuit sancti [*]( E ! ) patriarchae, ut filium suum degeneri condicioni seruitutis addiceret, sed ut bonus pater, cum duos haberet filios, unum intemperantem, prudentem et sobrium alterum. quo utrique consuleret, intemperanti praefecit sobrium et insipientem prudenti statuit oboedire, quia insipiens non potest uoluntarius i uirtutis esse discipulus nec perseuerare in studio, quia stultus sicut luna mutatur, meritoque ei libertatem proprii negauit arbitrii, ne uelut nauis in fluctibus sine gubernatore fluitaret. [*]( F I ) sed subdidit eum fratri secundum quod scriptum est: seruit enim inprudens prudenti. recte ergo eum subdidit, ut regentis imperio suum melioraret affectum. ideoque ait: super gladium tuum uiues et seruies fratri tuo; domina est enim pietas crudelitatis et mansuetudo duris motibus praestat.
Seruit omnis qui auctoritatem purae non habet conscientiae, [*]( 463 A ) seruit quicumque uel metu frangitur uel delectatione inretitur uel cupiditatibus ducitur uel indignatione exasperatur uel maerore deicitur. seruilis enim omnis est passio, quoniam qui facit [*]( 1 Gen. 42, 20 2 Gen. 27, 38 sqq. 12 Sir. 27, 12 15 Prouerb. 11, 29 18 Gen. 27, 40 24 Ioh. 8, 84 ) [*]( 1 fratrem A (r pr. s. u.) 2 acceasiuit A (corr. m2) P et alt. del. m2 A, s. u. T 6 ut in A membrana perforata intercidit; suppleuit m2 9 intemperantem P (in a. «.) pruydentem P (n exp. m2) quo A (s. m2 t cum) T (ex cunO PD cum V% ut Sl\' (m2 ex cum), Oln. WE utrique A (s. m2 utroque) T ti ex 0) 10 consuleret et A (et 8. u m2) T 11 hobedire A 12 qui«a A 14 ne uelut nauis s. u. A fluctuaret V 17 regens et imperium A (s. m2 f regentis impelio) P (et exp. m2) suum m. affectum A ml i suo m. affectu A s. u. m2 T ideo (om. que) N\' 19 est om. A; enim (8. u.) est 3L" creduli- tatis AP 21 autoritatem A parue A (s. m2 i pure) P 24 deiciar (corr. m2) AP est omnia 31". )