De Iacob

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Quaero nunc utrum sapiens delectetur sanitate corporis. [*]( F ) negare non possumus quod delectetur secundum naturam et libenter accipiat non dolere aliquid quam dolere, nisi forte pro Christo, pro quo, si causa poscat, et debilitatem corporis prompte accipiat et totum corpus suum morti offerat. idem [*]( 456 A ) tamen etiam praeter causam fidei atque iustitiae, si desit sanitas, non adficiatur animo neque frangatur dolore corporis, qui se potest uirtutum perfectione solari.

quaero etiam utrum [*]( 2 naturae A (8 m2 i rani) 3 aniformem A (f ex c?) 7 consortio A (8. m2 i ium) consortium T 9 metum A (8. m2 I metu) accidant scripri occidant A (8. m2 i occidat; occidat T) cet. 10 in (8. m2 t si) hia A 11 contempnat An et (p exp.) V i.ta P (s eras.) 13 accidentibuB A m2 T accedentibus cet. poasit Am2 T (corr. ml) VN (posset Wm2) beatiua m2 AP et (corr. ml) T aliqui m1 -48(91* aliquid Am2PDT aliquis 9m. ant. VWE ea Aml eaque A m2 T sequestrata»» P (ta eras.) 15 et om. WET, exp. m. Mil. W 16 qui id] quid A (corr. m2) P quod W (ex quid w. ant.) WE 18 et del. m2 A, s. u. T 19 dolere pr. AmlDE dolore A m2 91x dolere ex dolore P9l\'m22lm3 VT dolere alt. AVDET dolorfr 91 (€ ex e m3) dolore 91x et (m2 dolere) P91\' 21 promte AP id. 6. P 22 desit A (8. m2 i id eat) )

26
delectetur liberis? quis istud abnuat? neque enim durus et ferreus, sed perfectus quaeritur. tamen etsi amittat liberos, non ideo minus beatus, qui non ideo minus perfectus; quod enim perfectum beatum. quin etiam si aduersa toleret quam [*]( B ) si secundis adfluat magis solet uideri huiusmodi perfectus, quamuis neque si desint neque si adsint externa conmoda aut corporis laeta, decedere quicquam uirtuti soleat uel accedere, sed plerisque tam laudi fuit tolerasse aduersa fortiter quam non incidisse. uerum haec specie aestimantur, non pondere:

illud profundum uirum iustum nihil uelle nisi illud solum et praeclarum bonum, huic soli intendere, hoc unum in bonis [*]( C ) ducere, non aliud cum illo, sed solum ipsum semper desiderare, hoc delectari. cui si aliud adiungatur quod delectet eum, ut est filiorum suauitas, non illud amittitur, sed istud adiungitur. non enim minuunt accidentia beatitudinem, quae augere non possunt, quia plenum illud et inuiolabile manet, in quod anima sese induit et cui se inseruit et infudit. manet semper inter aduersa et delectabilia perfecta uirtus, neque aduersa de perfectione eius quicquam minuunt neque [*]( D ) delectabilia adiungunt perfectioni. quid enim est quod is qui ad summum ascendit aut damni de caducis sentiat aut conmoditatis?