De Iacob

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

utere igitur interno bono tuo. testimonium autem boni huius maximum, quoniam qui habet alia non requirit. quid enim requirat qui inferiora despiciat, praestantissimo autem inhaereat, sicut scriptum est : ceruus amicitiae et pullus gratiarum confabuletur tibi? amicitia autem praecedat te et una sit tecum in omni tempore; bona enim uirtutum amicitia et summi boni caritas. nihil itaque aliud [*]( F ) quaerit perfectus ille nisi solum et praeclarum bonum. unde et dicit: unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnes dies uitae meae et uideam delectationem domini. neque uero eum tamquam angustum inopemque fastidias, quia unius boni uelut solitaria societate contentus sit. huius enim amicitia circumdatus plurimus erit. abundat enim huiusmodi uiro ad beatitudinem et ad possessionem boni, et ideo nihil aliud desiderat. nihil enim quasi nouum expetit qui omnia habet. [*]( 455 A ) nihil est enim boni quod non habeat nec superfluis delectatur, sed necessariis et eo ipso necessario, quod non sibi, sed carni adhaerenti sibi necessarium sit, idque indulget quod ab [*]( 7 Prouerb. 5, 19 12 Psalm. XXVI 4 ) [*]( 1 aque in ras. P tuo om. P, t tuo s. u. m2 A 2 discurrant 91\' (ant ex ent) constituam te A (exp. haec uerba m2) et (am eras.) P 4 proprius St (prius in ras.) proprius tibi sit 21x interno (o ex a m2) AP 5 quod A (s. m2 i qui) quid P (d eras.) 6 requirit A (it m2 ex at) T requirat P (r pr. del.) deapiciat D despicit i(\' (it ex iat m2) WilE 7 autem del. m2 A, om. T 10 caritatis AP 11 nisi A (si s. u. m2) 12 petiui VT 13 omnibus diebus P (m2 omnes dies) D 15 fastidias ... societate om. ml P (in quo uerba contentus sit erasa sunt, - fastidias ... sit s. in mg. m2) qui A voa qul P boni A (a. m2 at hominis) PD hominis T (exp. et s. boni) VN 16 nelnd P 19 expetit A (8. m2 t pectat) PSIZ) expectat cet. 20 nec (s. m2 t de) A 4? (s. nec) T 21 ipso A (s. m2 t se) 22 ideoque N\' )

24
interioris hominis proposito non discrepet, quo faciat utrumque unum et reconciliet interiorem deo iuxta hominem atque exteriorem, ut fiat in utroque unus spiritus.

Huius igitur propositi uir nec dispendiis minuitur nec [*]( B ) aduersis frangitur nec repagulis inhibetur nec suorum amissionibus maestificatur. ad cuius informationem dicit apostolus: nolumus autem uos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non tristes sitis. sicut et ceteri qui spem non habent. solatur enim se resurrectionis fide et remunerationis futurae gratia nec recipit ea mente maestitiam, qua adhaeret deo, et diuinae praesentiae uoluptate laetatur. qui autem his contristatur non secundum deum contristatur, quod autem non secundum deum hoc plenum stultitiae. a perfecto [*]( C ) igitur abest huius mundi tristitia, quae non secundum deum, et omnis sollicitudo corporalis aerumnae. huiusmodi enim inductioni mentis atque substantiae non adnumeratur habitudo [*]( 1 Epbes. 2, 14 2 II Cor. 4, 16 7 1 Thess. 4, 13 14 II Cor. 7, 10 ) [*]( 1 quo in ras. m2 A (ex qd ut uidetur) quod N\' utrumque A (s. m2 utramque) utramque M (v s. a m3) p(\' (m eras.) WE 2 unum del. m2 A, s. u. T interiorem deo iiuta hominem adque interiorem A et (iurta eras. et inter. alt. corr. in exteriorem m2) P; uerba iuxta hom. adque int. exp. A m2, om. T (in quo hominem atque exter. in mg. add.1 et D; int. iuxta horn. atque int. deo V2( et ml \'iI\' int. hom. (iurta add. W m2) atque exteriorem deo 9t\' m2; ext. iuxta homo (hom. iuxta E) atque int. deo WE 4 igitur sit A (sit s. u. m2) et (sit del.) T uir A (s. m2 J ut) ut (del. mi) T nec (c s. ft.) P dispendio 51\' A A (o ex i) WE minuitur... frangitur A (a s. u. bis m2) minuatur... frangatur T (corr. ml) 5 inhibeatur A (a s. u. m2) T (a exp.) amissionibus P (m2 -nis) 6 mestificetur A (c alt. ex a fll\'!) mestificatur T b » (a ex e) 7 ignorare autem uos 91\' (a et b m. ant.) autem ignorare uos 9lxE fratres om. 91 9 solatus P se s. u. m2 A, om. P 10 futurae om. 91 xE gratia P (a alt. ex corr. m2) 11 adhereret AD praesentiae W\'lE (cf. p. 31 u. 5) praestantiae cet. laetatur P (r ex s m2) 12 contristatur his WP1 13 stultitiae P (ti pr. s. u. m2) 14 mundi ie\' tnl 91 xE modi 91\' m2 eet. fi 8 91\' (S s. u, tn2) deum 8. u. m2 P )

25
corporis et quidam exterioris usus naturae, cum simul aduersus delicias corporis fragilitatemque ipsam naturae, orbitates, dispendia, contumelias inuictus animus uniformem debeat seruare constantiam. ut corpus ipsum scindat sensusque exuat [*]( D ) carnis qui beatudinis palmam tenere desiderat, cuius fructus non in unius portione sit, sed in plurimarum et, si fieri potest omnium sit uirtutum consortio.

nescit igitur perfectus incommoda huius corporis aut aduersa mundi neque sentit, qui alienum ab huiusmodi metu, ne accidant, animum gerit. non enim uita perfectior, si his careat, definitur, sed si ista contemnat. nam si ita definiretur, ut ea esset beata uita, quae [*]( E ) ab huiusmodi casibus expers uacuaque repperiri posset, utique his accidentibus non posset beatus aliqui definiri. ea igitur sequestrata sunt et hoc solum in aestimatione beatae uitae est requisitum, ut non in aliis, sed in possessione ueri et boni eius definitio teneretur, quoniam qui id habet despuit cetera nec requirit.