De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Ideo ergo securus intrat qui ad domini ingreditur misericordiam. denique bono seruo dicitur: intra in gaudium domini tui, de seruo autem nequam dicitur: tollite illum in tenebras exteriores. ideo et Adam eiectus de patria caelesti et illa sede paradisi in insulam peccati est relegatus. recte ergo dicit scriptura: renouamini, insulae, quia [*]( F ) peccatorum fluctibus sicut insulae m istius mundi freto circumuenimur. istae ergo insulae per aduentum domini peccatorum remissione renouatae sunt, id est homines in lauacro medii inter aquas quasi insulae constituti tundebantur undarum molibus sicut insulae sonoris peccatorum relidentibus fluctibus, sicut insulae, in quibus ante uelut fraudum scopulis erant simplicibus crebra naufragia, quia dolus erat in corde et in ore blanditiae. at uero posteaquam dominus Iesus, in quo [*]( 652 A ) dolus non est, adueniens in hunc mundum caelestis expositione doctrinae humanarum profunda mentium serenauit et tranquillitatem refudit affectibus singulorum auferens saepem discordiae, quasi quaedam portuum coepere adpropinquantibus suffragia, ut unusquisque nauigium suae quietis in proximi aut fratris constituat affectu et in secessu quodam piae mentis haereat litorali.
non inmerito ergo tamquam renouatus clamat Dauid: et introibo ad altare dei mei, [*]( B ) ad deum, qui laetificat iuuentutem meam. ut qui supra se inueterasse inter inimicos suos dixerat, uti [*]( 4 Matth. 25, 21 5 Matth. 25, 80 8 Esai. 41. 1 17 I Petro 2, 22 24 Psalm. XXXXII 4 26 Psalm. VI 8 ) [*]( 1 adnersus B a om. B 2 reconciliatus P (re 8. it. m2) 3 misericortiam P 4 gautium P 6 exterioris P Adam ... sede s. u. m2 P deiectua D 9 inweulae P 11 homines P (e ex i) 12 quasi insulae P (si in in ras.) 18 insulae om. DP\' consonoris B 14 fraudium B (r ex 1) scopolis P (v s. o alt.) 15 et (eras.) P, om. cet. 16 ad P 17 hunc P (n 8. u.) 18 tranquiHtatem P 19 aspectibus B (in mg. m2 ai affectibus) 21 naufragia DP\' quietis P (i alt. ex e) 22 fratris P (i ex e) 23 mentis P (i ex e) 26 uti] ut BC )
Confitebor tibi in cithara, deus meus. habet [*]( D ) citharam suam anima nostra; neque enim diceret Paulus: orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente, nisi haberet citharam, quae plectro sancti spiritus resultaret. cithara est caro nostra, quando peccato moritur, ut deo uiuat: cithara est, quando septiformem [*]( E ) accipit spiritum in baptismatis sacramento. testudo enim dum uiuit, luto mergitur; ubi mortua fuerit, tegmen eius aptatur in usum canendi et piae gratiam disciplinae, ut septem uocum discrimina numeris modulantibus obloquatur. similiter caro nostra, si uiuat inlecebris corporalibus, in quodam caeno uiuit et uoragine uoluptatum: si luxuriae moriatur atque incontinentiae, tunc ueram uitam resumit, tunc edere incipit [*]( F ) bonorum operum dulce modulamen. dulcis sonus est [*]( 5 Psalm. CII 5 6 Psalm. L9 8 Esai. 1, 18 13 Psalm. XXXXII 4 15 I Cor. 14, 15 21 Uerg. Aen. VI 646 ) [*]( 1 sexto P (se s. u. m2) 2 enim] ergo DP\' 3 sancti spiritus infusionem B 6 asperge P 8 eseia P (a 8. u.) ut P et (in mg. m2 ai sicut) B sicut cet. foenicium P (o 8. u.) D fenicium PC coccinium B (in mg. m2 ai fenitium) 10 lucem P (c 8. u.) 11 nimis] niuia DP\' fulgore P (o ex u) fulgure P4 18 deus deus meus B 16 psallam... mente om. DP\' psallam P (s S. u.) 21 gratiam P gratia B (in mg. m2 ai gratiam) cet. 22 modolantibus P (v 8. o alt.) 24 uoraginem P (m del.) luioriae P 25 resumit P (u s. u.) )