De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

adfuit deus uotis, qui solet et inprouisus adsistere et non rogantibus se manifestare, sicut ipse ait: palam factus sum non quaerentibus me, et piis adstipulatus oratis uotorum seriem celeri praeuenit effectu subitoque in ecclesiam et in tabernacula sua sanctum prophetam deduxit in spiritu atque ante oculos eius sacrum altare constituit, in quo futura esset totius mundi redemptio et uniuersorum toto orbe [*](E ) remissio peccatorum.

Uidens ergo in spiritu illam dulcedinem sacramentorum[*]( F ) caelestium, illam mensam, quae repellit insidias adterentum, sicut ipse in superioribus dixit: parasti in conspectu meo mensam aduersum eos qui conterunt me, ait: et introibo ad altare dei mei, ad deum, qui laetificat iuuentutem meam. pulchre dixit quasi Adam: et introibo. eiecti enim eramus de paradiso domini, ex quo Adam peccati sui conscius uultum domini declinauit. decore quoque addidit: et introibo ad altare dei, quasi in conspectum dei rediret. auersus enim erat a muneribus nostris, quando Cain parricidae illius munera non probauit. latebat Cain[*]( 651 A ) alienus a domini conspectu: furens effera uis animi, quod in fratris sui dominus respexerat munera, sub offensione proprios reliquit heredes. occiderat Abel non sibi, cuius et sanguis clamabat ad dominum, sed occiderat omnibus nobis. nullius prope iam sacrificium probabatur, quia non erat qui faceret bonitatem, non erat usque ad unum, quando nec deo fides nec fratris [*]( 3 Esai. 65, 1 6 Psalm. XXXXII 3 12 Psalm. XXII 5 14 Psalm. XXXXII 4 17 Gen. 3, 8 20 Gen. 4, 5 21 Gen. 4, 5 sq. 23 Gen.4,10 ) [*]( 5 eclesia P (c s. u.) ecclesia P\' 8 totius mundi esset B 11 atterentium DP\'C 12 dixit] ait B 13 conterunt] tribulant B me] nos DP\' ait om. B (dicit s. tt. m2) 15 pulchre P (r a. u.) adam] ad dfii DP\' 17 decore] de qua re DP\' 18 conspectum scripsi conspectu libri 19 aduersus PB a om. B 21 conspectu P (B S. fl.) conspectu dni DP\' uis PC ui B lis DP\' 23 occideret (in mg. m2 occiderat) autem B 25 bonum B (in mg. m2 al bonitatem) 26 fratri germanitatis B (in mg. m 2 ai fratris genllanitati) )

293
germanitati pietas reseruata est. uenit dominus Iesus, ut [*]( B ) resuscitaret Adam, resuscitatus est et Abel. cuius munera placuerunt deo. optulit semet ipsum dominus Iesus, id est primitias sui corporis in sanguinis aspersione melius loquente quam sanguis Abel locutus in terra est. respexit deus in eius munera, ex quo ipse reconciliationis diuinae gratiam bonis reliquit heredibus. recte igitur sanctus Dauid, quasi ex persona reconciliati hominis ait: et introibo ad altare dei mei, ad deum, qui laetificat iuuentutem meam.

adstruamus [*]( C ) hunc locum, si possumus, etiam alterius prophetae exemplo, quemadmodum hominis et auersatus sit dominus prius sacrificia et postea sit eidem reconciliatus. habemus in Esaiae libro scriptum dicente deo: quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum? dicit dominus. plenus sum, id est: abundo meis, uestra non quaero, holocautomata arietum et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum, nolo, nec sic ueniatis in conspectum meam. et utique a fetu [*]( D ) pecorum optulerat Abel sacrificium, in quo placuerat deo. sed typum non requirebat, qui expectabat sacrificii ueritatem; expectabatur enim passio domini salutaris. quis enim inquit ista requisiuit de manibus uestris? calcare regiam meam non adponetis. et infra: cum extenderitis manus ad me, auertam faciem meam a uobis. sed lauamini, mundi estote, auferte malitiam ab animis uestris. iudicate pupillo et iustificate uiduam et uenite disputemus, dicit dominus. claret igitur quod [*]( E ) [*]( 4 Gen. 4, 4 Hebr. 12, 24 8 Psalm. XXXXII 4 13 Esai. 1, 11 20 Esai. 1, 12 sq. 22 Esai. 1, 15-18 ) [*](3 fort. placuerant dominus Iesus om. B (in mg. m2 at ipsum dominus Jesus) 4 corporis sui B 5 est in terra BP\' 11 et hominis Erasmus aduersatus B (in mg. m2 ax auersatus) prius C praeter B (in mg. m2 primuDJ) cet. 12 eidem] ei DP\' 18 dno BDC, recte puto 15 oIocauBtomata P (s s. u.) holocaustomata cet. 17 conspectum P conspectu R meo P (ex meum) B 20 saluatoris DP\' 22 non P (n alt. 8. u.) 25 popillo P 26 igitur P (i alt. 3. u.) )

294
et ante auersus sit dominus a sacrificiis hominis et postea reconciliatus, ut respicere in nostra sacrificia dignaretur.