De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

et ideo non est reclinatio morti eorum, non declinatio, ut plerique codices Latini scripti sunt, sed reclinatio. quando enim laboramus et incuruamur ad opus aliquod atque inclinamur, nos reclinare consueuimus; peccatores autem grauium scilicet delictorum et maxime impii se reclinare non possunt, de quibus dictum est: et dorsum illorum semper incurua. non enim se [*]( F ) erigunt ad caelestia qui Christo non adhaeserunt. et ideo nec [*]( 3 Psalm. XXXV 12 10 Galat. 4, 18 13 Ioh. 14. 27 17 Ezech. 13, 10 19 Sap. 2, 12 20 Psalm. LXXII 4 26 Psalm. LXVIII 24 ) [*]( 1 peccatorum om. B uidens 8. u. P dicit et addidi, appellat Gelenius 2 mentes P 5 amicorum B 6 errore B 7 ea causa DP\' 10 eipressit P (r 8. u.) 11 malQ B et om. B 12 pacem esse B 13 meam om. DP\' 14 enim P (i 0. u.) 15 est] et DP\' habet... quae ex om. DP\' 16 simulationem DP\' 17 ubij non B 19 iustos D 23 aliquid B 25 impiis B (s eras.) 26 dorsa B 27 quia & B (n eras.) nec PP non BC non nec D )

253
resurgunt cum eo quorum mors pessima, sicut scriptum est: mors peccatorum pessima. qui autem Christo commoritur et consepelitur cum illo non solum reclinatur, sed etiam resuscitatur. de quo pulchre illud conuenit dictum: uniuersum stratum uersasti in infirmitate eius, maxime si martyr sit, cuius infirmitas passione soluitur, mors resurrectione.