De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
denique et in euangelio habes esse pacem, quam respuit Christus, ut ipse ait: pacem meam relinquo uobis, pacem meam do uobis: non sicut mundus dat, ego do uobis. est enim pax quae non habet offendiculum, est quae habet. quae ex dilectione est non habet offendiculum, quae ex simulatione habet. ideo et propheta dicit: pax, pax; et ubi est pax? refugiamus ergo pacem peccatorum; conspirant enim aduersum [*]( E ) innocentem, coeunt ut iustum opprimant, uiduam exterminent uel expugnent eius pudorem.