De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

[*]( 6 Apoc. 3, 12 7 Psalm. LXXII 20 14 Psalm. LXXII 21-23 )[*]( 3 autem om. B 6 se om. DP\' 8 imaginis P redigis P 9 tenebris B 10 accersemus DP\' acceraiamus C 12 imaginis P 15 meum P (u s. tł.) 15 et 19 renis P 18 cognouissem P (s pr. a. u.) 19 humana P (na s. u.) 21 etiam] enim Costerius renes P (e alt. ex i) 22 hi B hii eet. 23 requiescendum P (d ex t) 24 fulcbro C pulchro P (r 8. u.) cet. post quodam in DP\' spatium est 6 litt. quodam fulcro a et liber bybliothecae canonicorum s. Ambrosii 25 faticabar P patiebar DP\' 26 est om. DP\' factus P (s in ras.) )

263
++ pulchre addidit apud te; comparatione enim caelestium homo quid est nisi iumentum inrationabile ? nam et stellae, cum sint lucidae, uanescunt solis exortu. et Moyses ait: non sum idoneus ab hesterno die. ex quo coepisti loqui cum seruo tuo. et tenui inquit uoce et [*]( F ) tardilocus sum. ita ergo et homo, non dicam Christi, sed angelorum comparatione mutum uidetur esse iumentum. sed tamen nemo desperet, quia homines et iumenta saluos facit dominus. et ideo quia non ex me, sed ex te didici, tibi adhaerebo semper, ut desinam esse iumentum, et dicas mihi: tu autem hic sta mecum. circumfusus enim dei gratia incipit homo esse qui per imprudentiam praetendebat insensibilitatem et inscientiam bestialem; homo enim eo probatur, si capax sit rationis et gratiae, itaque a mutis animalibus separatum esse se gaudet et in hominum adscitum esse consortia, quae deus uisitat et tuetur. quid est enim homo nisi quia eius memor est dominus aut quia a domino uisitatur?