De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Haec ergo considerans animoque intendens sanctus propheta [*]( c ) delectatus est, qui fuerat ante turbatus. unde ait ipse: quia delectatum est cor meum et renes mei resoluti[*]( D ) sunt. et ego ad nihilum redactus sum et nesciui. et uelut iumentum factus sum apud te. et ego semper tecum. (cum cognouissem* inquit \'quia deus humana curat et respicit, requieuerunt renes mei,\' hoc est: ex maxima fatigatione ueteris inprudentiae requieui per agnitionem boni caelestis et gratiae. sunt etiam quidam renes animae, qui uexantur in nobis per ignorantiae laborem: hi resoluuntur ad requiescendum caelestis agnitione doctrinae et quasi fulcro quodam caelestium praeceptorum subnixi fouentur. [*]( E ) \'tunc\' inquit \'intellexi quia uane fatigabar, quoniam id quod uerum est nesciebam.\' et uelut iumentum factus sum*.