De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

conferebam itaque cum corde meo et dicebam mihi: si narrabo sic quia sine [*]( 668 A ) causa iustificaui cor meum; occurrebat mihi dei uox dicens: ecce generationi filiorum tuorum, cui disposui, id est: ecce in scripturis inuenis quia disposui, o tu Adam, generationi filiorum tuorum quia fortuito diuitiae ad impios, non aliquo merito deferantur. nec praemia uirtutis sunt emolumenta thensauri, ut e contrario < non) inopia poena peccati est, sed indiscrete ueniunt ista, quae modo fluminis quodam saeculi profluuio uolutantur.

et existimabam et [*]( B ) uidebar mihi cognoscere hoc esse uerum, hoc congruere diuinae prouidentiae et conuenire, me autem frustra in his turbatum esse in quibus inhaerere non debui.

Itaque quia uidebar mihi ueram sententiam conprehendisse [*]( C ) et cognitionem esse rei ipsius adsecutus, dicebam mihi: hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium dei et intellegam in nouissimo, id est: solus mihi labor superest, ut ingrediar in sanctuarium dei, ubi est Cherubin,[*]( D ) id est cognitionis profundum, et non laborem in incertis et opinionibus; narratio enim fatui sicut sarcina in uia. ideo ingrediamur adytum cognitionum sacrarum atque interiora penetralia ueritatis, ut non sit in nobis labor; sapientia enim nos a sensu laboris abducit. denique non est labor in Iacob, causa autem laboris ignorantia est, quoniam [*]( 4 Psalm. LXXII 15 sq. 6 Psalm. LXXII 16 12 Psalm. LXXII 16 17 Psalm. LXXII 16 sq. 20 Exod. 25, 17 21 Philo de uit. Moys. III 8 (II 150, 15) 22 Sir. 21. 16 (19) 26 Gen. 27, 20 ) [*]( 1 tristitia P (ti alt. s. u.) B (ti alt. eras.) 2 fecerint P (n 8. M. eras.) 3 amiserim turbatus B 6 gen.rationi P (e s. ras.) 7 id est] adest DP\' in] his DP\' scribturis P (i pr. 8. u.) 8 tuorum om. B fortuitu DP\' et m2 B 10 thensauri P (n 8. u.) thesauri eet. ut PBDP\' et C nec a non addidi 12 et (e in ras.) uidebar (r in raB.) P 14 prudentiae B 17 rei ipsius esse C 18 sanctoaurium P 21 cogitationis DP\' et non est labor B 23 aditum libri 24 non om. DP\' in om. B 25 nos om. B )

259
qui nescit iustis reposita esse praemia non reficitur a laboribus, sed magis inprudentiae suae labore curuatur et frangitur. [*]( E ) ingrediamur ergo sanctuarium dei, ubi sunt Cherubin, in quibus est recordantia sacrae cognitionis et ueri illius atque aeterni luminis.

in illo candelabro imago resplendet, quo possimus intellegere in nouissimo. sanctus etenim in ultimo cognoscit et perfectam sapientiam processu aetatis adipiscitur dicens: notum mihi fac, domine, finem meum et numerum dierum meorum qui est, ut sciam quid desit mihi. qui est finis nisi ille, cum traditur regnum deo patri, [*]( F ) quando reuelantur occulta sapientiae? hunc. finem nostri certaminis requirebat propheta cupiens cognoscere quid deesset -suae perfectioni; finis enim disciplinae nostrae et studiorum perfectio est.

Haec ergo prima uerae ratio cognitionis, quia fortuito accidant quae in saeculo sunt: secunda illa, quia propter eorum tergiuersationes posuisti eis successus profluos saecularium commodorum et abundantiam diuitiarum, ne causarentur propter inopiam se et acerbitatem alicuius doloris et luctus minus fuisse deuotos atque in culpam latrocinii et direptionis studium necessitate egestatis inpulsos. non enim [*]( 669 A ) ad tranquillitatem uitae usuramque laetitiae diuitiis opimati aut honoribus eleuati sunt, sed ut querella excluderetur, coaceruaretur aerumna.