De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
nam tota die flagellatum esse se memorat, quia frustra [*]( E ) iustificasse se domino cor suum dixerat; post flagella autem continuo secuta est prauae opinionis correctio. statim enim index meus inquit in matutinis, id est in aperto et perspicuo; lux enim ueritatis conprehendens eum non siuit haec sentire quae dixit. reuincebat itaque et redarguebat me ueritatis lumen offusum animo meo, eo quod non recte dixerim: sine causa iustificaui cor meum. locutus enim illa sum tamquam in tenebris constitutus et recordanti illa mihi cor [*]( F ) conpungebatur, conpuncto autem corde inluminabatur affectus, ut fieret in corde meo ignis flammigerans, qui faciebat in me diei spiritale principium. inluminata itaque oriente mihi die et quasi in multis matutinis positus intellegebam quia extra constitutionem generationis filiorum dei factus sum, qui cum primo credidissem eo quod operator mundi prouidens [*]( 4 Psalm. LXXn 13 13 Psalm. LXXII 14 16 Psalm. LXXII 14 23 Hier. 20, 9 ) [*]( 1 successum (m del.) afiuit P 2 prosperitatum B 4 dicit dixi (dixit, t eras. P) ergo DP\' iustificaui sine causa C 5 nocentes B 9 subriae P probe D (prob in ras.) P1 pulchre P (r s. u.) 10 sibi om. B 11 sed sedulum] sed ullum DP\' 13 se esse DP\', se om. B 15 correptio DPC 16 uindex DP\' aperto P (a s. «.) 19 effusum DPG 20 sum enim illa DP\' 21 et om. DP\' 26 constructionem DP\' 27 operatur P (u ex o) DP\' ) [*]( XXXII. Ambr. para 2. ) [*]( 17 )