De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Denique psalmista dicit dixisse se: ergo sine causa iustificaui cor meum et laui inter innocentes manus meas, hoc est: uideo illos abundare, uideo illis commoda [*]( D ) omnia secundare, me autem conteri atque exagitari temptationibus plurimis. frustra ergo dedi me innocentiae atque ad studium sobriae conuersationis intendi. et pulchre ait: laui inter innocentes manus meas, ut non adrogare sibi summam innocentiae, sed sedulum deferre studium uideretur. interea non inpune huiusmodi a se sermonem exisse testatur.