De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

[*]( 666 A ) male se induit et Adam, qui dum quaerit integimenta foliorum, maledictionis excepit sententiam. induerunt se maledictione Iudaei, de quibus scriptum est: [*]( 2 Prouerb. 3, 12 Hebr. 12, 6 5 Psalm. LXXII 5 7 Psalm. LXXII 6 15 Gen. 39, 12 17 Gen. 3, 6 aqq. 22 Psalm. CVIII 18 ) [*]( 3 recipit BP1 4 suscipiuntur B (u alt. ex e) 5 perpetuum B perpetuo cet. 7 eos inquit B (om. eorum) cooperti P (i 8. tI.) 8 sunt om. DP\' 9 quid si P 9 et 10 qui P quis cet. 10 incipiat om. B 13 operiebat BDP\'C 14 integumenta B tegumenta DP\'C 15 nisi P (s in ras.) ieiunia C aobrietas ieiunia DP\' 16 tegeret P (et ex it) 18 contra P (a in ras.) 20 ieiunasset BPC et om. BDP* 21 intellectum. nos B 23 quaereret DP\' 24 integumenta BP1 et (u in raa.) D tegumenta C foliaruni P (0 8. a) filiorum B )

255
prodiuit quasi ex adipe iniquitas eorum, transierunt in dispositionem cordis. ab adipe adipale enim dicitur, id est pingue. sicut enim anima bonis pasta et referta uirtutibus tamquam adipe et pinguedine repletur, ut scriptum est, sic iniquitas, quae quasi ex adipe procedit, non tenuis et [*]( B ) exilis significatur, sed plena uitiorum. denique non fortuito quodam lapsu in errorem incidere, sed consilio et dispositione in sacrilegium transierunt.