De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Ideo optinuit inquit eos superbia eorum, cooperti [*]( E ) sunt iniquitate et impietate sua. malum uestimentum iniquitas, quod si qui uoluerit in nobis tenere, remittere nos oportet, ne incipiat in iudicium uenire nobiscum. et si qui tunicam nostram quam accepimus spiritalem auferre conetur, remitte pallium iniquitatis, sume operimentum fidei atque patientiae, quo se operibat Dauid in ieiunio, ne amitteret [*]( F ) integimenta uirtutis. ipsum ieiunium operimentum est. denique nisi sanctum Ioseph texisset ieiuna sobrietas, adulterae proteruitas exuisset. quo ieiunio si se tegere uoluisset Adam, nudus non fuisset effectus. sed quia de ligno scientiae boni et mali contra interdictum caeleste gustauit et imperatum ieiunium praeuaricatus est incontinentiae cibo, nudum se esse cognouit. quod si ieiunauisset, et fidei seruasset exuuias nec se aspexisset intectum. non ergo nos induamus iniquitate et impietate, ne de aliquo nostrum dicatur: et induit se maledictionem.