De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Quid autem pulcrius quam ridere, cum maledicitur nobis[*](? B ) gaudere enim debemus, si aliena dicantur. primum quia uolens inimicus aliquid aduersum nos dicere, quo crimen adfigeret, non inuenit quod uerum est, sed falsa pro ueris conposuit. deinde quia dixit ipse dominus in euangelio de huiusmodi criminatione,, quae innocentibus falso inrogaretur propter iustitiam: gaudete et exultate, quoniam merces uestra multa est in caelo. tacere ergo debet qui recognoscit obiectum, ne uulnus exasperet et scindatur cicatrix, tacere et [*]( C ) qui non recognoscit; audit enim alterius, non suum crimen. quod si referat, suum facit: si taceat. retorquet et conuiciantem uulnerat. tacere debet etiam ille qui de memorata mercede praesumit; non enim patitur praeiudicium, cui non est iudicium. et si fuerit praeiudicium in saeculo, non erit in iudicio dei. denique ut cognoscas quia non praeiudicat contumelia bonae conscientiae, audi sanctum Iob dicentem. locupletiorem utique testem quam si imperio orbis Romani [*]( D ) potitus esset: nunc ommutescam et derelinquam: si nunc mihi praeiudicium est, tunc a facie tua non abscondar.

haec ergo parcius in exordio respondit, ut admoneret illos iudicii dei atque ab insolentia et furore [*]( 22 lob 13, 19 sq. ) [*]( 1 uulnera DP\' 2 agonotheta P ml agonitheta P m2 eet. 3 cor- Tuisse B 5 pulchrius P (h s. u.) cet. 6 debetis 1)P\' 7 aliqaid dicere aduersum nos DP\' adnersum nos aliquid dicere V quo P (o in ras. m2) 9 ipse dixit in euangelio dns B 10 criminatione P (i pr. 8. u.) 14 et non B crimen P (i s. u.) 15 tacet Dp. 16 etiam om. Ji 17 mercedem P pracsumit] loquitur B 18 in saeculo in mg. B in iudicio dei non erit B 20 conscientiae bonae contumelia B 21 locumpletiorem P (m pr. eras.) romani orbis B urbis romanc. DP\' 22 ommutcscam P obtescam B obmutescam cet. 23 praeiudicio B (Q 8. 0 m2) non s. U. B 25 atque illos ab ins. reuocarct et furore et quasi B )

239
reuocatos quasi bonus medicus faceret resipiscere. sed posteaquam eos aduertit perseuerare in contumeliis, plura fortiora repetiuit et tamquam pugno eos ualidiore percussit, qui uerborum suorum saxis lapidabant innoxium. audite, inquit [*]( E ) audite uerba mea, non sit mihi a uobis consolationem quaerere: portate me, quia fortiora loquar, graue erit pondus uerborum meorum. dicam et ego secundum uestram opinionem, eo quod multi abundant in hoc saeculo rerum secundarum successibus et alii grauantur, in aerumna positi sunt: et uidetur hoc secundum peccatorum merito deferri. quod etsi dicam, nolite ridere, quasi uobis adquieuero. etsi peccator sum, non sum homini reus, quia sub peccato est [*]( F ) et ipse qui iudicat et sibi in me potestatem uindicat. aut si iudicor quasi homo, commune istud est. increpari non debeo: infirmitas condicionis est, non specialis inprobitas.

Sed dicite mihi: si propter peccatum meum hoc patior, [*](657 AB) sicut obicitis, quare impii uiuunt, nec solum uiuunt, sed etiam repleti sunt diuitiis et fructus multiplicant, sed etiam filiis potiuntur, abundant domus eorum? haec euidenter specie bona, sed altiore mysterio inuenies, quoniam quae putantur bona non sunt bona et quae putantur mala potiora illis aestimantur.