De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

[*]( C ) Paulus benedicebat, sicut ipse ait: maledicimur et benedicimus. magisterio quippe diuino processus humanae uirtutis [*]( 1 Iob 19, 8 Ter. Adelph. III 2. 3 15 Prouerb. 27, 11 16 Prouerb. 27, 13 18 Sir. 8, 10 (13) 23 Keg. IL 16, 5 «qq. 24 I Cor. 4, 12 ) [*]( 2 adhuc om. B deberetis ex deuiritis P iubaret P (-ret m3, sed t eras.) adiuuare B 3 in... loquar om. DP\' oppropriis P 5 tempus nondum DP\' 6 est om. DP\' 7 conuitium BDP\' 9 immitemur P 30 conuitiantes B et (con eras.) D uiciantes P1 sui om. B 12 aliena a se Base om. DP\' 13 quasi] si B quasi nobis (om. postea nobis) DP\' nos purgare DP\' 14 acerbamus P (v 8. b m3) 17 exurat prouocatus B 18 scribtum B (r s. u.) 19 peccatoris om. B 21 couuitiatur BP 23 iera B 24 aitj dicit B 25 magisterio P (i pr. 8. u.) )

237
excreuit, quia iam uenerat qui ex infirmibus faceret fortiores, et audierat dicentem: benedicite maledicentes uobis et orate pro calumniantibus uos. quod uerbo dixit et exemplo probauit. denique in cruce positus de persecutoribus suis conuiciantibus sibi dicebat: pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciant, ut oraret pro calumniantibus, quibus [*]( D ) poterat ipse dimittere. Iob ergo ridebat, quia nondum uenerat Christus, cui soli sei-uabatur magnarum praerogatiua uirtutum. quia ipse est uirtutum principium, sicut dixit: dominus creauit me principium uiarum suarum.

Et ridens tacebat. qua ratione tacendum sit docet: clamabo. [*]( E ) et nondum iudicium. ipse\' inquit \'uoluit.me haec perpeti. tamquam muralibus temptationibus clausus non possum fugere, donec placeat deo destruere altitudines temptationum mearum. nunc enim si clamo, nondum iudicium. adhuc in agone sum, [*]( F ) adhuc luctor, adhuc certamen superest mihi; nondum enim exiuit corona; nemo autem nisi qui legitime certauerit coronatur\'.

debebatur illi certamen tertium. amiserat omnia sua, id est patrimonium cum filiis, patiebatur uulnera caro eius: manebat ut temptationes uerborum uinceret. non mediocre certamen. sermone deceptus est Adam, uerbo uictus Sampso; [*]( 656 A. ) nihil enim sic penetrat animam sicut sermo fucatus, nihil iterum sic mordet ut durior sermo. multi cum uicerint adhibita tormenta, sermonum duritiam non sustinuerunt. [*]( 2 Luc. 6, 28 5 Luc. 23, 34 9 Prouerb. 8, 22 11 Iob 19, 7 17 II Tim. 2, 5 21 Gen. 3, 6 Iudd. 16, 6 sqq. 22 Prouerb. 15, 1 ) [*]( 1 infirmib; P infirmis cet. infirmioribus tacite Maurini fortioris P fortes C 2 audierat P (at ex at) bened. maledicentibus uobis benedicite et nolite male dicere B (onl. et orate pro c. uos) 3 uero BC et om. B 4 et in DP\' 5 dicebat] ait DP 6 faciant P (v a. a alt. m2) faciunt cet. 11 faciendum DP 12 nondum P (n pr. in ras.) 13 mirabilibus DP\' effugere B 14 distruere P 15 agone P (o ex u) 17 nemo P (e in ras.) coronabitur B 19 omne patrimonium B 20 temptationes P (p 8. u. tn2) 21 sampson P (n add. m2) samson B sanson cet. 22 animam om. B 23 sicut sermo durior (durior in ras.) B multis P uincerent addebita B 24 sustenuerunt P )

238
laborabat Iob, sed sustinebat et uerborum iuxta uulnerum onera portabat. uidit eum agonotheta suus, de nube et turbine manum laboranti dedit et obluctantes graui lapsu cecidisse pronuntiauit, uictorem adseruit, coronam detulit.